Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS I DE BAPTISMO (Cann. 849 – 878)
          • Caput III DE BAPTIZANDIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE BAPTIZANDIS
 
Can. 864 - Baptismi capax est omnis et solus homo nondum baptizatus.
 
Can. 865 - § 1Ut adultus baptizari possit, oportet voluntatem baptismum recipiendi 
manifestaverit, de fidei veritatibus obligationibusque christianis sufficienter sit instructus atque 
in vita christiana per catechumenatum sit probatus; admoneatur etiam ut de peccatis suis 
doleat
§ 2Adultus, qui in periculo mortis versatur, baptizari potest si, aliquam de praecipuis fidei 
veritatibus cognitionem habens, quovis modo intentionem suam baptismum recipiendi 
manifestaverit et promittat se christianae religionis mandata esse servaturum.
 
Can. 866 - Adultus qui baptizatur, nisi gravis obstet ratio, statim post baptismum 
confirmetur atque celebrationem eucharisticam, communionem etiam recipiendo, participet.
 
Can. 867 - § 1Parentes obligatione tenentur curandi ut infantes intra priores hebdomadas 
baptizentur; quam primum post nativitatem, immo iam ante eam, parochum adeant ut 
sacramentum pro filio petant et debite ad illud praeparentur
§ 2Si infans in periculo mortis versetur, sine ulla mora baptizetur.
Can. 868 - § 1Ut infans licite baptizetur, oportet
1_ parentes, saltem eorum unus aut qui legitime eorundem locum tenet, consentiant; 
2_ spes habeatur fundata eum in religione catholica educatum iri quae si prorsus deficiat, 
baptismus secundum praescripta iuris particularis differatur, monitis de ratione parentibus
§ 2Infans parentum catholicorum, immo et non catholicorum, in periculo mortis licite 
baptizatur, etiam invitis parentibus.
 
Can. 869 - § 1Si dubitetur num quis baptizatus fuerit, aut baptismus valide collatus fuerit, 
dubio quidem post seriam investigationem permanente, baptismus eidem sub condicione 
conferatur
§ 2Baptizati in communitate ecclesiali non catholica non sunt sub condicione baptizandi, 
nisi, inspecta materia et verborum forma in baptismo collato adhibitis necnon attenta 
intentione baptizati adulti et ministri baptizantis, seria ratio adsit de baptismi validitate 
dubitandi
§ 3Quod si, in casibus de quibus in §§  1 et 2, dubia remaneat baptismi collatio aut 
validitas, baptismus ne conferatur nisi postquam baptizando, si sit adultus, doctrina de 
baptismi sacramento exponatur, atque eidem aut, si de infante agitur, eius parentibus 
rationes dubiae validitatis baptismi celebrati declarentur.
 
Can. 870 - Infans expositus aut inventus, nisi re diligenter investigata de eius baptismo 
constet, baptizetur.
 
Can. 871 - Fetus abortivi, si vivant, quatenus fieri potest, baptizentur.
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License