Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS I DE BAPTISMO (Cann. 849 – 878)
          • Caput IV DE PATRINIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV DE PATRINIS
 
Can. 872 - Baptizando, quantum fieri potest, detur patrinus, cuius est baptizando adulto in 
initiatione christiana adstare, et baptizandum infantem una cum parentibus ad baptismum 
praesentare itemque operam dare ut baptizatus vitam christianam baptismo congruam ducat 
obligationesque eidem inhaerentes fideliter adimpleat.
 
Can. 873 - Patrinus unus tantum vel matrina una vel etiam unus et una assumantur.
 
Can. 874 - § 1Ut quis ad munus patrini suscipiendum admittatur, oportet
1_ ab ipso baptizando eiusve parentibus aut ab eo qui eorum locum tenet aut, his 
deficientibus, a parocho vel ministro sit designatus atque aptitudinem et intentionem habeat 
hoc munus gerendi; 
2_ decimum sextum aetatis annum expleverit, nisi alia aetas ab Episcopo dioecesano statuta 
fuerit vel exceptio iusta de causa parocho aut ministro admittenda videatur; 
3_ sit catholicus, confirmatus et sanctissimum Eucharistiae sacramentum iam receperit, 
idemque vitam ducat fidei et muneri suscipiendo congruam; 
4_ nulla poena canonica legitime irrogata vel declarata sit innodatus; 
5_ non sit pater aut mater baptizandi
§ 2Baptizatus ad communitatem ecclesialem non catholicam pertinens, nonnisi una cum 
patrino catholico, et quidem ut testis tantum baptismi, admittatur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License