Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS I DE BAPTISMO (Cann. 849 – 878)
          • Caput V DE COLLATI BAPTISMI PROBATIONE ET ADNOTATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V DE COLLATI BAPTISMI PROBATIONE ET ADNOTATIONE
 
Can. 875 - Qui baptismum administrat curet ut, nisi adsit patrinus, habeatur saltem testis quo 
collatio baptismi probari possit.
 
Can. 876 - Ad collatum baptismum comprobandum, si nemini fiat praeiudicium, sufficit 
declaratio unius testis omni exceptione maioris, aut ipsius baptizati iusiurandum, si ipse in 
aetate adulta baptismum receperit.
 
Can. 877 - § 1Parochus loci, in quo baptismus celebratur, debet nomina baptizatorum, 
mentione facta de ministro, parentibus, patrinis necnon, si adsint, testibus, de loco ac die 
collati baptismi, in baptizatorum libro sedulo et sine ulla mora referre, simul indicatis die et 
loco nativitatis
§ 2Si de filio agatur e matre non nupta nato, matris nomen inserendum est, si publice de 
eius maternitate constet aut ipsa sponte sua, Codex plerumque non definit ritus, qui in 
actionibus liturgicis inscribendum est, si eius paternitas probatur aliquo publico documento 
aut ipsius declaratione coram parocho et duobus testibus facta; in ceteris casibus, inscribatur 
baptizatus, nulla facta de patris aut parentum nomine indicatione
§ 3Si de filio adoptivo agitur, inscribantur nomina adoptantium necnon, saltem si ita fiat in 
actu civili regionis, parentum naturalium ad normam §§  1 et 2, attentis Episcoporum 
conferentiae praescriptis.
 
Can. 878 - Si baptismus neque a parocho neque eo praesente administratus fuerit, minister 
baptismi, quicumque est, de collato baptismo certiorem facere debet parochum paroeciae in 
qua baptismus administratus est, ut baptismum adnotet ad normam can. 877, § 1.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License