Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS II DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS (Cann. 879 – 896)
          • Caput II DE CONFIRMATIONIS MINISTRO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE CONFIRMATIONIS MINISTRO
 
Can. 882 - Confirmationis minister ordinarius est Episcopus; valide hoc sacramentum 
confert presbyter quoque hac facultate vi iuris universalis aut peculiaris concessionis 
competentis auctoritatis instructus.
 
Can. 883 - Ipso iure facultate confirmationem ministrandi gaudent
1_ intra fines suae dicionis, qui iure Episcopo dioecesano aequiparantur; 
2_ quoad personam de qua agitur, presbyter qui, vi officii vel mandati Episcopi dioecesani, 
infantia egressum baptizat aut iam baptizatum in plenam Ecclesiae catholicae communionem 
admittit; 
3_ quoad eos qui in periculo mortis versantur, parochus, immo quilibet presbyter.
 
Can. 884 - § 1Episcopus dioecesanus confirmationem administret per se ipse aut curet ut 
per alium Episcopum administretur; quod si necessitas id requirat, facultatem concedere 
potest uni vel pluribus determinatis presbyteris, qui hoc sacramentum administrent
§ 2Gravi de causa, Episcopus itemque presbyter, vi iuris aut peculiaris concessionis 
competentis auctoritatis facultate confirmandi donatus, possunt in singulis casibus 
presbyteros, ut et ipsi sacramentum administrent, sibi sociare.
 
Can. 885 - § 1Episcopus dioecesanus obligatione tenetur curandi ut sacramentum 
confirmationis subditis rite et rationabiliter petentibus conferatur
§ 2Presbyter, qui hac facultate gaudet, eadem uti debet erga eos in quorum favorem 
facultas concessa est.
 
Can. 886 - § 1Episcopus in sua dioecesi sacramentum confirmationis legitime administrat 
etiam fidelibus non subditis, nisi obstet expressa proprii ipsorum Ordinarii prohibitio
§ 2Ut in aliena dioecesi confirmationem licite administret, Episcopus indiget, nisi agatur de 
suis subditis, licentia saltem rationabiliter praesumpta Episcopi dioecesani.
 
Can. 887 - Presbyter facultate confirmationem ministrandi gaudens, in territorio sibi 
designato hoc sacramentum extraneis quoque licite confert, nisi obstet proprii eorum 
Ordinarii vetitum; illud vero in alieno territorio nemini valide confert, salvo praescripto can. 
883, n. 3.
 
Can. 888 - Intra territorium in quo confirmationem conferre valent, ministri in locis quoque 
exemptis eam ministrare possunt.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License