Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS II DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS (Cann. 879 – 896)
          • Caput III DE CONFIRMANDIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE CONFIRMANDIS
 
Can. 889 - § 1Confirmationis recipiendae capax est omnis et solus baptizatus, non 
confirmatus
§ 2Extra periculum mortis, ut quis licite confirmationem recipiat, requiritur, si rationis usu 
polleat, ut sit apte institutus, rite dispositus et promissiones baptismales renovare valeat.
 
Can. 890 - Fideles tenentur obligatione hoc sacramentum tempestive recipiendi; curent 
parentes, animarum pastores, praesertim parochi, ut fideles ad illud recipiendum rite 
instruantur et opportuno tempore accedant.
 
Can. 891 - Sacramentum confirmationis conferatur fidelibus circa aetatem discretionis, nisi 
Episcoporum conferentia aliam aetatem determinaverit, aut adsit periculum mortis vel, de 
iudicio ministri, gravis causa aliud suadeat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License