Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS III DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA (Cann. 897 – 958)
          • Caput I DE EUCHARISTICA CELEBRATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE EUCHARISTICA CELEBRATIONE
 
Can. 899 - § 1Eucharistica celebratio actio est ipsius Christi et Ecclesiae, in qua Christus 
Dominus, ministerio sacerdotis, semetipsum, sub speciebus panis et vini substantialiter 
praesentem, Deo Patri offert atque fidelibus in sua oblatione sociatis se praebet ut cibum 
spiritualem
§ 2In eucharistica Synaxi populus Dei in unum convocatur, Episcopo aut, sub eius 
auctoritate, presbytero praeside, personam Christi gerente, atque omnes qui intersunt 
fideles, sive clerici sive laici, suo quisque modo pro ordinum et liturgicorum munerum 
diversitate, participando concurrunt
§ 3Celebratio eucharistica ita ordinetur, ut omnes participantes exinde plurimos capiant 
fructus, ad quos obtinendos Christus Dominus Sacrificium eucharisticum instituit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License