Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS III DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA (Cann. 897 – 958)
          • Caput I DE EUCHARISTICA CELEBRATIONE
            • Art. 1 DE SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE MINISTRO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 1 DE SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE MINISTRO
 
Can. 900 - § 1Minister, qui in persona Christi sacramentum Eucharistiae conficere valet, 
est solus sacerdos valide ordinatus
§ 2Licite Eucharistiam celebrat sacerdos lege canonica non impeditus, servatis praescriptis 
canonum qui sequuntur.
 
Can. 901 - Integrum est sacerdoti Missam applicare pro quibusvis, tum vivis tum defunctis.
 
Can. 902 - Nisi utilitas christifidelium aliud requirat aut suadeat, sacerdotes Eucharistiam 
concelebrare possunt, integra tamen pro singulis libertate manente Eucharistiam individuali 
modo celebrandi, non vero eo tempore, quo in eadem ecclesia aut oratorio concelebratio 
habetur.
 
Can. 903 - Sacerdos ad celebrandum admittatur etiamsi rectori ecclesiae sit ignotus, 
dummodo aut litteras commendatitias sui Ordinarii vel sui Superioris, saltem intra annum 
datas, exhibeat, aut prudenter existimari possit eundem a celebratione non esse impeditum.
 
Can. 904 - Sacerdotes, memoria semper tenentes in mysterio Sacrificii eucharistici opus 
redemptionis continuo exerceri, frequenter celebrent; immo enixe commendatur celebratio 
cotidiana, quae quidem, etiam si praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et 
Ecclesiae, in quo peragendo munus suum praecipuum sacerdotes adimplent.
 
Can. 905 - § 1Exceptis casibus in quibus ad normam iuris licitum est pluries eadem die 
Eucharistiam celebrare aut concelebrare, non licet sacerdoti plus semel in die celebrare. 
§ 2Si sacerdotum penuria habeatur, concedere potest loci Ordinarius ut sacerdotes, iusta 
de causa, bis in die, immo, necessitate pastorali id postulante, etiam ter in diebus dominicis 
et festis de praecepto, celebrent.
 
Can. 906 - Nisi iusta et rationabili de causa, sacerdos Sacrificium eucharisticum ne celebret 
sine participatione alicuius saltem fidelis.
 
Can. 907 - In celebratione eucharistica diaconis et laicis non licet orationes, speciatim 
precem eucharisticam, proferre vel actionibus fungi, quae sacerdotis celebrantis sunt 
propriae.
 
Can. 908 - Sacerdotibus catholicis vetitum est una cum sacerdotibus vel ministris 
Ecclesiarum communitatumve ecclesialium plenam communionem cum Ecclesia catholica 
non habentium, Eucharistiam concelebrare.
 
Can. 909 - Sacerdos ne omittat ad eucharistici Sacrificii celebrationem oratione debite se 
praeparare, eoque expleto Deo gratias agere.
 
Can. 910 - § 1Minister ordinarius sacrae communionis est Episcopus, presbyter et 
diaconus
§ 2Extraordinarius sacrae communionis minister est acolythus necnon alius christifidelis ad 
normam can. 230, § 3 deputatus.
 
Can. 911 - § 1Officium et ius sanctissimam Eucharistiam per modum Viatici ad infirmos 
deferendi habent parochus et vicarii paroeciales, cappellani, necnon Superior communitatis 
in clericalibus institutis religiosis aut societatibus vitae apostolicae quoad omnes in domo 
versantes
§ 2In casu necessitatis aut de licentia saltem praesumpta parochi, cappellani vel 
Superioris, cui postea notitiam dari oportet, hoc facere debet quilibet sacerdos vel alius 
sacrae communionis minister.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License