Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS III DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA (Cann. 897 – 958)
          • Caput I DE EUCHARISTICA CELEBRATIONE
            • Art. 2 DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA PARTICIPANDA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA PARTICIPANDA
 
Can. 912 - Quilibet baptizatus, qui iure non prohibeatur, admitti potest et debet ad sacram 
communionem.
 
Can. 913 - § 1Ut sanctissima Eucharistia ministrari possit pueris, requiritur ut ipsi 
sufficienti cognitione et accurata praeparatione gaudeant, ita ut mysterium Christi pro suo 
captu percipiant et Corpus Domini cum fide et devotione sumere valeant
§ 2Pueris tamen in periculo mortis versantibus sanctissima Eucharistia ministrari potest, si 
Corpus Christi a communi cibo discernere et communionem reverenter suscipere possint.
 
Can. 914 - Parentum imprimis atque eorum qui parentum locum tenent necnon parochi 
officium est curandi ut pueri usum rationis assecuti debite praeparentur et quam primum, 
praemissa sacramentali confessione, hoc divino cibo reficiantur; parochi etiam est advigilare 
ne ad sacram Synaxim accedant pueri, qui rationis usum non sint adepti aut quos non 
sufficienter dispositos iudicaverit.
 
Can. 915 - Ad sacram communionem ne admittantur excommunicati et interdicti post 
irrogationem vel declarationem poenae aliique in manifesto gravi peccato obstinate 
perseverantes.
 
Can. 916 - Qui conscius est peccati gravis, sine praemissa sacramentali confessione Missam 
ne celebret neve Corpori Domini communicet, nisi adsit gravis ratio et deficiat opportunitas 
confitendi; quo in casu meminerit se obligatione teneri ad eliciendum actum perfectae 
contritionis, qui includit propositum quam primum confitendi.
 
Can. 917 - Qui sanctissimam Eucharistiam iam recepit, potest eam iterum eadem die 
suscipere solummodo intra eucharisticam celebrationem cui participat, salvo praescripto 
Can. 921, § 2.
 
Can. 918 - Maxime commendatur ut fideles in ipsa eucharistica celebratione sacram 
communionem recipiant; ipsis tamen iusta de causa petentibus extra Missam ministretur, 
servatis liturgicis ritibus.
 
Can. 919 - § 1Sanctissimam Eucharistiam recepturus per spatium saltem unius horae ante 
sacram communionem abstineat a quocumque cibo et potu, excepta tantummodo aqua 
atque medicina. 
§ 2Sacerdos, qui eadem die bis aut ter sanctissimam Eucharistiam celebrat, aliquid sumere 
potest ante secundam aut tertiam celebrationem, etiamsi non intercesserit spatium unius 
horae
§ 3Aetate provecti et infirmitate quadam laborantes necnon eorum curae addicti, 
sanctissimam Eucharistiam accipere possunt, etiamsi intra horam antecedentem aliquid 
sumpserint.
 
Can. 920 - § 1Omnis fidelis, postquam ad sanctissimam Eucharistiam initiatus sit, 
obligatione tenetur semel saltem in anno, sacram communionem recipiendi
§ 2Hoc praeceptum impleri debet tempore paschali, nisi iusta de causa alio tempore intra 
annum adimpleatur.
 
Can. 921 - § 1Christifideles qui versantur in periculo mortis, quavis ex causa procedenti, 
sacra communione per modum Viatici reficiantur
§ 2Etiamsi eadem die sacra communione refecti fuerint, valde tamen suadetur ut qui in 
vitae discrimen adducti sint, denuo communicent
§ 3Perdurante mortis periculo, commendatur ut sacra communio pluries, distinctis diebus, 
administretur.
 
Can. 922 - Sanctum Viaticum infirmis ne nimium differatur; qui animarum curam gerunt 
sedulo advigilent, ut eodem infirmi plene sui compotes reficiantur.
 
Can. 923 - Christifideles Sacrificium eucharisticum participare et sacram communionem 
suscipere possunt quolibet ritu catholico, firmo praescripto can. 844.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License