Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS III DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA (Cann. 897 – 958)
          • Caput I DE EUCHARISTICA CELEBRATIONE
            • Art. 3 DE RITIBUS ET CAEREMONIIS EUCHARISTICAE CELEBRATIONIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 3 DE RITIBUS ET CAEREMONIIS EUCHARISTICAE CELEBRATIONIS
 
Can. 924 - § 1Sacrosanctum eucharisticum Sacrificium offerri debet ex pane et vino, cui 
modica aqua miscenda est
§ 2Panis debet esse mere triticeus et recenter confectus, ita ut nullum sit periculum 
corruptionis
§ 3Vinum debet esse naturale de genimine vitis et non corruptum.
 
Can. 925 - Sacra communio conferatur sub sola specie panis aut, ad normam legum 
liturgicarum, sub utraque specie; in casu autem necessitatis, etiam sub sola specie vini.
 
Can. 926 - In eucharistica celebratione secundum antiquam Ecclesiae latinae traditionem 
sacerdos adhibeat panem azymum ubicumque litat.
 
Can. 927 - Nefas est, urgente etiam extrema necessitate, alteram materiam sine altera, aut 
etiam utramque extra eucharisticam celebrationem, consecrare.
 
Can. 928 - Eucharistica celebratio peragatur lingua latina aut alia lingua, dummodo textus 
liturgici legitime approbati fuerint.
 
Can. 929 - Sacerdotes et diaconi in Eucharistia celebranda et ministranda sacra ornamenta 
rubricis praescripta deferant.
 
Can. 930 - § 1Sacerdos infirmus aut aetate provectus, si stare nequeat, Sacrificium 
eucharisticum celebrare potest sedens, servatis quidem legibus liturgicis, non tamen coram 
populo, nisi de licentia loci Ordinarii
§ 2Sacerdos caecus aliave infirmitate laborans licite eucharisticum Sacrificium celebrat, 
adhibendo textum quemlibet Missae ex probatis, adstante, si casus ferat, alio sacerdote vel 
diacono, aut etiam laico rite instructo, qui eundem adiuvet.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License