Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS III DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA (Cann. 897 – 958)
          • Caput II DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA ASSERVANDA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA ASSERVANDA
ET VENERANDA
 
Can. 934 - § 1Sanctissima Eucharistia
1_ asservari debet in ecclesia cathedrali aut eidem aequiparata, in qualibet ecclesia 
paroeciali necnon in ecclesia vel oratorio domui instituti religiosi aut societatis vitae 
apostolicae adnexo; 
2_ asservari potest in sacello Episcopi et, de licentia Ordinarii loci, in aliis ecclesiis, oratoriis 
et sacellis
§ 2In locis sacris ubi sanctissima Eucharistia asservatur, adesse semper debet qui eius 
curam habeat et, quantum fieri potest, sacerdos saltem bis in mense Missam ibi celebret.
 
Can. 935 - Nemini licet sanctissimam Eucharistiam apud se retinere aut secum in itinere 
deferre, nisi necessitate pastorali urgente et servatis Episcopi dioecesani praescriptis.
 
Can. 936 - In domo instituti religiosi aliave pia domo, sanctissima Eucharistia asservetur 
tantummodo in ecclesia aut in oratorio principali domui adnexo; potest tamen iusta de causa 
Ordinarius permittere, ut etiam in alio oratorio eiusdem domus asservetur.
 
Can. 937 - Nisi gravis obstet ratio, ecclesia in qua sanctissima Eucharistia asservatur, per 
aliquot saltem horas cotidie fidelibus pateat, ut coram sanctissimo Sacramento orationi 
vacare possint.
 
Can. 938 - § 1Sanctissima Eucharistia habitualiter in uno tantum ecclesiae vel oratorii 
tabernaculo asservetur
§ 2Tabernaculum, in quo sanctissima Eucharistia asservatur, situm sit in aliqua ecclesiae 
vel oratorii parte insigni, conspicua, decore ornata, ad orationem apta
§ 3Tabernaculum, in quo habitualiter sanctissima Eucharistia asservatur, sit inamovibile, 
materia solida non transparenti confectum, et ita clausum ut quam maxime periculum 
profanationis vitetur
§ 4Gravi de causa, licet sanctissimam Eucharistiam, nocturno praesertim tempore, alio in 
loco tutiore et decoro asservare
§ 5Qui ecclesiae vel oratorii curam habet, prospiciat ut clavis tabernaculi, in quo 
sanctissima Eucharistia asservatur, diligentissime custodiatur.
 
Can. 939 - Hostiae consecratae quantitate fidelium necessitatibus sufficienti in pyxide seu 
vasculo serventur, et frequenter, veteribus rite consumptis, renoventur.
 
Can. 940 - Coram tabernaculo, in quo sanctissima Eucharistia asservatur, peculiaris 
perenniter luceat lampas, qua indicetur et honoretur Christi praesentia.
 
Can. 941 - § 1In ecclesiis aut oratoriis quibus datum est asservare sanctissimam 
Eucharistiam, fieri possunt expositiones sive cum pyxide sive cum ostensorio, servatis normis 
in libris liturgicis praescriptis
§ 2Celebratione Missae durante, ne habeatur in eadem ecclesiae vel oratorii aula 
sanctissimi Sacramenti expositio.
 
Can. 942 - Commendatur ut in iisdem ecclesiis et oratoriis quotannis fiat sollemnis 
sanctissimi Sacramenti expositio per congruum tempus, etsi non continuum, protracta, ut 
communitas localis eucharisticum mysterium impensius meditetur et adoret; huiusmodi tamen 
expositio fiat tantum si congruus praevideatur fidelium concursus et servatis normis statutis.
 
Can. 943 - Minister expositionis sanctissimi Sacramenti et benedictionis eucharisticae est 
sacerdos vel diaconus; in peculiaribus adiuntis, solius expositionis et repositionis, sine tamen 
benedictione, est acolythus, minister extraordinarius sacrae communionis aliusve ab 
Ordinario loci deputatus, servatis Episcopi dioecesani praescriptis.
 
Can. 944 - § 1Ubi de iudicio Episcopi dioecesani fieri potest, in publicum erga 
sanctissimam Eucharistiam venerationis testimonium, habeatur, praesertim in sollemnitate 
Corporis et Sanguinis Christi, processio per vias publicas ducta
§ 2Episcopi dioecesani est de processionibus statuere ordinationes, quibus earum 
participationi et dignitati prospiciatur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License