Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS IV DE SACRAMENTO PAENITENTIAE (Cann. 959 – 997)
          • Caput I DE CELEBRATIONE SACRAMENTI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE CELEBRATIONE SACRAMENTI
 
Can. 960 - Individualis et integra confessio atque absolutio unicum constituunt modum 
ordinarium, quo fidelis peccati gravis sibi conscius cum Deo et Ecclesia reconciliatur; 
solummodo impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excusat, quo in casu 
aliis quoque modis reconciliatio haberi potest.
 
Can. 961 - § 1Absolutio pluribus insimul paenitentibus sine praevia individuali 
confessione, generali modo impertiri non potest, nisi
1_ immineat periculum mortis et tempus non suppetat sacerdoti vel sacerdotibus ad 
audiendas singulorum paenitentium confessiones; 
2_ adsit gravis necessitas, videlicet quando, attento paenitentium numero, confessariorum 
copia praesto non est ad rite audiendas singulorum confessiones intra congruum tempus, ita 
ut paenitentes, sine propria culpa, gratia sacramentali aut sacra communione diu carere 
cogantur; necessitas vero non censetur sufficiens, cum confessarii praesto esse non possunt, 
ratione solius magni concursus paenitentium, qualis haberi potest in magna aliqua festivitate 
aut peregrinatione
§ 2Iudicium ferre an dentur condiciones ad normam § 1, n. 2 requisitae, pertinet ad 
Episcopum dioecesanum, qui, attentis criteriis cum ceteris membris Episcoporum 
conferentiae concordatis, casus talis necessitatis determinare potest.
 
Can. 962 - § 1Ut christifidelis sacramentali absolutione una simul pluribus data valide 
fruatur, requiritur non tantum ut sit apte dispositus, sed ut insimul sibi proponat singillatim 
debito tempore confiteri peccata gravia, quae in praesens ita confiteri nequit
§ 2Christifideles, quantum fieri potest etiam occasione absolutionis generalis recipiendae, 
de requisitis ad normam § 1 edoceantur et absolutioni generali, in casu quoque periculi 
mortis, si tempus suppetat, praemittatur exhortatio ut actum contritionis quisque elicere 
curet.
 
Can. 963 - Firma manente obligatione de qua in can. 989, is cui generali absolutione gravia 
peccata remittuntur, ad confessionem individualem quam primum, occasione data, accedat, 
antequam aliam recipiat absolutionem generalem, nisi iusta causa interveniat.
 
Can. 964 - § 1Ad sacramentales confessiones excipiendas locus proprius est ecclesia aut 
oratorium
§ 2Ad sedem confessionalem quod attinet, normae ab Episcoporum conferentia 
statuantur, cauto tamen ut semper habeantur in loco patenti sedes confessionales crate fixa 
inter paenitentem et confessarium instructae, quibus libere uti possint fideles, qui id 
desiderent
§ 3Confessiones extra sedem confessionalem ne excipiantur, nisi iusta de causa.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License