Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS IV DE SACRAMENTO PAENITENTIAE (Cann. 959 – 997)
          • Caput II DE SACRAMENTI PAENITENTIAE MINISTRO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE SACRAMENTI PAENITENTIAE MINISTRO
 
Can. 965 - Minister sacramenti paenitentiae est solus sacerdos.
 
Can. 966 - § 1Ad validam peccatorum absolutionem requiritur ut minister, praeterquam 
potestate ordinis, facultate gaudeat eandem in fideles, quibus absolutionem impertitur, 
exercendi
§ 2Hac facultate donari potest sacerdos, sive ipso iure sive concessione ab auctoritate 
competenti facta ad normam can. 969.
 
Can. 967 - § 1Praeter Romamum Pontificem, facultate christifidelium ubique terrarum 
confessiones excipiendi ipso iure gaudent Cardinales itemque Episcopi, qui eadem et licite 
ubique utuntur, nisi Episcopus dioecesanus in casu particulari renuerit. § 2Qui facultate 
confessiones habitualiter excipiendi gaudent sive vi officii sive vi concessionis Ordinarii loci 
incardinationis aut loci in quo domicilium habent, eadem facultatem ubique exercere possunt, 
nisi loci Ordinarius in casu particulari renuerit, firmis praescriptis can. 974, §§  2 et 3. 
§ 3Ipso iure eadem facultate ubique potiuntur erga sodales aliosque in domo instituti aut 
societatis diu noctuque degentes, qui vi officii aut concessionis Superioris competentis ad 
normam cann. 968, § 2 et 969, § 2 facultate confessiones excipiendi sunt instructi; qui 
quidem eadem et licite utuntur, nisi aliquis Superior maior quoad proprios subditos in casu 
particulari renuerit.
 
Can. 968 - § 1Vi officii pro sua quisque dicione facultate ad confessiones excipiendas 
gaudent loci Ordinarius, canonicus paenitentiarius, itemque parochus aliique qui loco parochi 
sunt
§ 2Vi officii facultate gaudent confessiones excipiendi suorum subditorum aliorumque, in 
domo diu noctuque degentium, Superiores instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, si 
sint clericales iuris pontificii, ad normam constitutionum potestate regiminis exsecutiva 
fruentes, firmo tamen praescripto can. 630, § 4.
 
Can. 969 - § 1Solus loci Ordinarius competens est qui facultatem ad confessiones 
quorumlibet fidelium excipiendas conferat presbyteris quibuslibet; presbyteri autem qui 
sodales sunt institutorum religiosorum, eadem ne utantur sine licentia saltem praesumpta sui 
Superioris
§ 2Superior instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, de quo in can. 968, § 2, 
competens est qui facultatem ad excipiendas confessiones suorum subditorum aliorumque in 
domo diu noctuque degentium presbyteris quibuslibet conferat.
 
Can. 970 - Facultas ad confessiones excipiendas ne concedatur nisi presbyteris qui idonei 
per examen reperti fuerint, aut de eorum idoneitate aliunde constet.
 
Can. 971 - Facultatem ad excipiendas habitualiter confessiones loci Ordinarius presbytero, 
etsi domicilium vel quasi-domicilium in sua dicione habenti, ne concedat, nisi prius, quantum 
fieri potest, audito eiusdem presbyteri Ordinario.
 
Can. 972 - Facultas ad confessiones excipiendas a competenti auctoritate, de qua in can. 
969, concedi potest ad tempus sive indeterminatum sive determinatum.
 
Can. 973 - Facultas ad confessiones habitualiter excipiendas scripto concedatur.
 
Can. 974 - § 1Loci Ordinarius, itemque Superior competens, facultatem ad confessiones 
excipiendas habitualiter concessam ne revocet nisi gravem ob causam
§ 2Revocata facultate ad confessiones excipiendas a loci Ordinario qui eam concessit, de 
quo in can. 967, § 2, presbyter eandem facultatem ubique amittit; revocata eadem facultate 
ab alio loci Ordinario, eandem amittit tantum in territorio revocantis
§ 3Quilibet loci Ordinarius qui alicui presbytero revocaverit facultatem ad confessiones 
excipiendas, certiorem reddat Ordinarium qui ratione incardinationis est presbyteri proprius, 
aut, si agatur de sodali instituti religiosi, eiusdem competentem Superiorem
§ 4Revocata facultate ad confessiones excipiendas a proprio Superiore maiore, facultatem 
ad excipiendas confessiones ubique erga sodales instituti amittit presbyter; revocata autem 
eadem facultate ab alio Superiore competenti, eandem amittit erga solos in eiusdem dicione 
subditos.
 
Can. 975 - Praeterquam revocatione, facultas de qua in can. 967, § 2 cessat amissione 
officii vel excardinatione aut amissione domicilii.
 
Can. 976 - Quilibet sacerdos, licet ad confessiones excipiendas facultate careat, quoslibet 
paenitentes in periculo mortis versantes valide et licite absolvit a quibusvis censuris et 
peccatis, etiamsi praesens sit sacerdos approbatus.
 
Can. 977 - Absolutio complicis in peccato contra sextum Decalogi praeceptum invalida est, 
praeterquam in periculo mortis.
 
Can. 978 - § 1Meminerit sacerdos in audiendis confessionibus se iudicis pariter et medici 
personam sustinere ac divinae iustitiae simul et misericordiae ministrum a Deo constitutum 
esse, ut honori divino et animarum saluti consulat. 
§ 2Confessarius, utpote minister Ecclesiae, in administrando sacramento, doctrinae 
Magisterii et normis a competenti auctoritate latis fideliter adhaereat.
 
Can. 979 - Sacerdos in quaestionibus ponendis cum prudentia et discretione procedat, 
attenta quidem condicione et aetate paenitentis, abstineatque a nomine complicis inquirendo.
 
Can. 980 - Si confessario dubium non est de paenitentis dispositione et hic absolutionem 
petat, absolutio ne denegetur nec differatur.
 
Can. 981 - Pro qualitate et numero peccatorum, habita tamen ratione paenitentis 
condicionis, salutares et convenientes satisfactiones confessarius iniungat; quas paenitens per 
se ipse implendi obligatione tenetur.
 
Can. 982 - Qui confitetur se falso confessarium innocentem apud auctoritatem 
ecclesiasticam denuntiasse de crimine sollicitationis ad peccatum contra sextum Decalogi 
praeceptum, ne absolvatur nisi prius falsam denuntiationem formaliter retractaverit et paratus 
sit ad damna, si quae habeantur, reparanda.
 
Can. 983 - § 1Sacramentale sigillum inviolabile est; quare nefas est confessario verbis vel 
alio quovis et quavis modo de causa aliquatenus prodere paenitentem
§ 2Obligatione secretum servandi tenentur quoque interpres, si detur, necnon omnes alii 
ad quos ex confessione notitia peccatorum quoquo modo pervenerit.
 
Can. 984 - § 1Omnino confessario prohibetur scientiae ex confessione acquisitae usus 
cum paenitentis gravamine, etiam quovis revelationis periculo excluso
§ 2Qui in auctoritate est constitutus, notitia quam de peccatis in confessione quovis 
tempore excepta habuerit, ad exteriorem gubernationem nullo modo uti potest.
Can. 985 - Magister novitiorum eiusque socius, rector seminarii aliusve instituti educationis 
sacramentales confessiones suorum alumnorum in eadem domo commorantium ne audiant, 
nisi alumni in casibus particularibus sponte id petant.
 
Can. 986 - § 1Omnis cui animarum cura vi muneris est demandata, obligatione tenetur 
providendi ut audiantur confessiones fidelium sibi commissorum, qui rationabiliter audiri 
petant, utque iisdem opportunitas praebeatur ad confessionem individualem, diebus ac horis 
in eorum commodum statutis, accedendi
§ 2Urgente necessitate, quilibet confessarius obligatione tenetur confessiones 
christifidelium excipiendi, et in periculo mortis quilibet sacerdos.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License