Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS IV DE SACRAMENTO PAENITENTIAE (Cann. 959 – 997)
          • Caput III DE IPSO PAENITENTE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE IPSO PAENITENTE
 
Can. 987 - Christifidelis, ut sacramenti paenitentiae remedium percipiat salutiferum, ita 
dispositus sit oportet ut, peccata quae commiserit repudians et propositum sese emendandi 
habens, ad Deum convertatur.
 
Can. 988 - § 1Christifidelis obligatione tenetur in specie et numero confitendi omnia 
peccata gravia post baptismum perpetrata et nondum per claves Ecclesiae directe remissa 
neque in confessione individuali accusata, quorum post diligentem sui discussionem 
conscientiam habeat
§ 2Commendatur christifidelibus ut etiam peccata venialia confiteantur.
 
Can. 989 - Omnis fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, obligatione tenetur 
peccata sua gravia, saltem semel in anno, fideliter confitendi.
 
Can. 990 - Nemo prohibetur quominus per interpretem confiteatur, vitatis quidem abusibus 
et scandalis atque firmo praescripto can. 983, § 2.
 
Can. 991 - Cuivis christifideli integrum est confessario legitime approbato etiam alius ritus, 
cui maluerit, peccata confiteri.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License