Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS IV DE SACRAMENTO PAENITENTIAE (Cann. 959 – 997)
          • Caput IV DE INDULGENTIIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV DE INDULGENTIIS
 
Can. 992 - Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam 
quod attinet iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus et certis ac definitis 
condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra redemptionis, thesaurum 
satisfactionum Christi et Sanctorum auctoritative dispensat et applicat.
 
Can. 993 - Indulgentia est partialis aut plenaria, prout a poena temporali pro peccatis debita 
liberat ex parte aut ex toto.
 
Can. 994 - Quivis fidelis potest indulgentias sive partiales sive plenarias, aut sibi ipsi lucrari, 
aut defunctis applicare ad modum suffragii.
 
Can. 995 - § 1Praeter supremam Ecclesiae auctoritatem ii tantum possunt indulgentias 
elargiri, quibus haec potestas iure agnoscitur aut a Romano Pontifice conceditur
§ 2Nulla auctoritas infra Romanum Pontificem potest potestatem concedendi indulgentias 
aliis committere, nisi id ei a Sede Apostolica expresse fuerit indultum.
 
Can. 996 - § 1Ut quis capax sit lucrandi indulgentias debet esse baptizatus, non 
excommunicatus, in statu gratiae saltem in fine operum praescriptorum
§ 2Ut vero subiectum capax eas lucretur, habere debet intentionem saltem generalem eas 
acquirendi et opera iniuncta implere statuto tempore ac debito modo, secundum 
concessionis tenorem.
 
Can. 997 - Ad indulgentiarum concessionem et usum quod attinet, servanda sunt insuper 
cetera praescripta quae in peculiaribus Ecclesiae legibus continentur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License