Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS V DE SACRAMENTO UNCTIONIS INFIRMORUM (Cann. 998 – 1007)
          • Caput I DE SACRAMENTI CELEBRATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE SACRAMENTI CELEBRATIONE
 
Can. 999 - Praeter Episcopum, oleum in unctione infirmorum adhibendum benedicere 
possunt
1_ qui iure Episcopo dioecesano aequiparantur; 
2_ in casu necessitatis, quilibet presbyter in ipsa tamen celebratione sacramenti.
 
Can. 1000 - § 1Unctiones verbis, ordine et modo praescriptis in liturgicis libris, accurate 
peragantur; in casu tamen necessitatis, sufficit unctio unica in fronte vel etiam in alia corporis 
parte, integra formula prolata
§ 2Unctiones peragat minister propria manu, nisi gravis ratio usum instrumenti suadeat.
 
Can. 1001 - Curent animarum pastores et infirmorum propinqui, ut tempore opportuno 
infirmi hoc sacramento subleventur.
 
Can. 1002 - Celebratio communis unctionis infirmorum, pro pluribus infirmis simul, qui apte 
sint praeparati et rite dispositi, iuxta Episcopi dioecesani praescripta peragi potest.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License