Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VI DE ORDINE (Cann. 1008 – 1054)
          • Caput I DE ORDINATIONIS CELEBRATIONE ET MINISTRO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE ORDINATIONIS CELEBRATIONE ET MINISTRO
 
Can. 1010 - Ordinatio intra Missarum sollemnia celebretur, die dominico vel festo de 
praecepto, sed ob rationes pastorales aliis etiam diebus, ferialibus non exceptis, fieri potest.
 
Can. 1011 - § 1Ordinatio generaliter in cathedrali ecclesia celebretur; ob rationes tamen 
pastorales in alia ecclesia aut oratorio celebrari potest
§ 2Ad ordinationem invitandi sunt clerici aliique christifideles, ut quam maxima frequentia 
celebrationi intersint.
 
Can. 1012 - Sacrae ordinationis minister est Episcopus consecratus.
 
Can. 1013 - Nulli Episcopo licet quemquam consecrare in Episcopum, nisi prius constet de 
pontificio mandato.
 
Can. 1014 - Nisi Sedis Apostolicae dispensatio intercesserit, Episcopus consecrator 
principalis in consecratione episcopali duos saltem Episcopos consecrantes sibi adiungat; 
valde convenit autem, ut una cum iisdem omnes Episcopi praesentes electum consecrent.
 
Can. 1015 - § 1Unusquisque ad presbyteratum et ad diaconatum a proprio Episcopo 
ordinetur aut cum legitimis eiusdem litteris dimissoriis
§ 2Episcopus proprius, iusta de causa non impeditus, per se ipse suos subditos ordinet; 
sed subditum orientalis ritus, sine apostolico indulto, licite ordinare non potest
§ 3Qui potest litteras dimissorias ad ordines recipiendos dare, potest quoque eosdem 
ordines per se ipse conferre, si charactere episcopali polleat.
 
Can. 1016 - Episcopus proprius, quod attinet ad ordinationem diaconalem eorum qui clero 
saeculari se adscribi intendant, est Episcopus dioecesis, in qua promovendus habet 
domicilium, aut dioecesis cui promovendus sese devovere statuit; quod attinet ad 
ordinationem presbyteralem clericorum saecularium, est Episcopus dioecesis, cui 
promovendus per diaconatum est incardinatus.
 
Can. 1017 - Episcopus extra propriam dicionem nonnisi cum licentia Episcopi dioecesani 
ordines conferre potest.
 
Can. 1018 - § 1Litteras dimissorias pro saecularibus dare possunt
1_ Episcopus proprius, de quo in can. 1016; 
2_ Administrator apostolicus atque, de consensu collegii consultorum, Administrator 
dioecesanus; de consensu consilii, de quo in can. 495, § 2, Pro-vicarius et Pro-praefectus 
apostolicus. § 2Administrator dioecesanus, Pro-vicarius et Pro-praefectus apostolicus 
litteras dimissorias ne iis concedant, quibus ab Episcopo dioecesano aut a Vicario vel 
Praefecto apostolico accessus ad ordines denegatus fuerit.
 
Can. 1019 - § 1Superiori maiori instituti religiosi clericalis iuris pontificii aut societatis 
clericalis vitae apostolicae iuris pontificii competit ut suis subditis, iuxta constitutiones 
perpetuo vel definitive instituto aut societati adscriptis, concedat litteras dimissorias ad 
diaconatum et ad presbyteratum
§ 2Ordinatio ceterorum omnium alumnorum cuiusvis instituti aut societatis regitur iure 
clericorum saecularium, revocato quolibet indulto Superioribus concesso.
 
Can. 1020 - Litterae dimissoriae ne concedantur, nisi habitis antea omnibus testimoniis et 
documentis, quae iure exiguntur ad norma cann. 1050 et 1051.
 
Can. 1021 - Litterae dimissoriae mitti possunt ad quemlibet Episcopum communionem cum 
Sede Apostolica habentem, excepto tantum, citra apostolicum indultum, Episcopo ritus 
diversi a ritu promovendi.
 
Can. 1022 - Episcopus ordinans, acceptis legitimis litteris dimissoriis, ad ordinationem ne 
procedat, nisi de germana litterarum fide plane constet.
 
Can. 1023 - Litterae dimissoriae possunt ab ipso concedente aut ab eius successore 
limitibus circumscribi aut revocari, sed semel concessae non extinguuntur resoluto iure 
concedentis.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License