Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VI DE ORDINE (Cann. 1008 – 1054)
          • Caput II DE ORDINANDIS
            • Art. 1 DE REQUISITIS IN ORDINANDIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 1 DE REQUISITIS IN ORDINANDIS
 
Can. 1026 - Ut quis ordinetur debita libertate gaudeat oportet; nefas est quemquam, quovis 
modo, ob quamlibet causam ad ordines recipiendos cogere, vel canonice idoneum ab iisdem 
recipiendis avertere.
 
Can. 1027 - Aspirantes ad diaconatum et presbyteratum accurata praeparatione 
efformentur, ad normam iuris.
 
Can. 1028 - Curet Episcopus dioecesanus aut Superior competens ut candidati, antequam 
ad ordinem aliquem promoveantur, rite edoceantur de iis, quae ad ordinem eiusque 
obligationes pertinent.
 
Can. 1029 - Ad ordines ii soli promoveantur qui, prudenti iudicio Episcopi proprii aut 
Superioris maioris competentis, omnibus perpensis, integram habent fidem, recta moventur 
intentione, debita pollent scientia, bona gaudent existimatione, integris moribus probatisque 
virtutibus atque aliis qualitatibus physicis et psychicis ordini recipiendo congruentibus sunt 
praediti.
 
Can. 1030 - Nonnisi ex causa canonica, licet occulta, proprius Episcopus vel Superior 
maior competens diaconis ad presbyteratum destinatis, sibi subditis, ascensum ad 
presbyteratum interdicere potest, salvo recursu ad normam iuris.
 
Can. 1031 - § 1Presbyteratus ne conferatur nisi iis qui aetatis annum vigesimum quintum 
expleverint et sufficienti gaudeant maturitate, servato insuper intervallo sex saltem mensium 
inter diaconatum et presbyteratum; qui ad presbyteratum destinantur, ad diaconatus ordinem 
tantummodo post expletum aetatis annum vigesimum tertium admittantur
§ 2Candidatus ad diaconatum permanentem qui non sit uxoratus ad eundem diaconatum 
ne admittatur, nisi post expletum vigesimum quintum saltem aetatis annum; qui matrimonio 
coniunctus est, nonnisi post expletum trigesimum quintum saltem aetatis annum, atque de 
uxoris consensu
§ 3Integrum est Episcoporum conferentiis normam statuere, qua provectior ad 
presbyteratum et ad diaconatum permanentem requiratur aetas
§ 4Dispensatio ultra annum super aetate requisita ad normam §§  1 et 2, Apostolicae Sedi 
reservatur.
 
Can. 1032 - § 1Aspirantes ad presbyteratum promoveri possunt ad diaconatum 
solummodo post expletum quintum curriculi studiorum philosophico-theologicorum annum
§ 2Post expletum studiorum curriculum, diaconus per tempus congruum, ab Episcopo vel 
a Superiore maiore competenti definiendum, in cura pastorali partem habeat, diaconalem 
exercens ordinem, antequam ad presbyteratum promoveatur
§ 3Aspirans ad diaconatum permanentem, ad hunc ordinem ne promoveatur nisi post 
expletum formationis tempus.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License