Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VI DE ORDINE (Cann. 1008 – 1054)
          • Caput II DE ORDINANDIS
            • Art. 2 DE PRAEREQUISITIS AD ORDINATIONEM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE PRAEREQUISITIS AD ORDINATIONEM
 
Can. 1033 - Licite ad ordines promovetur tantum qui recepit sacrae confirmationis 
sacramentum.
 
Can. 1034 - § 1Ad diaconatum vel presbyteratum aspirans ne ordinetur, nisi prius per 
liturgicum admissionis ritum ab auctoritate, de qua in cann. 1016 et 1019, adscriptionem 
inter candidatos obtinuerit post praeviam suam petitionem propria manu exaratam et 
subscriptam, atque ab eadem auctoritate in scriptis acceptatam
§ 2Ad eandem admissionem obtinendam non tenetur, qui per vota in clericale institutum 
cooptatus est.
 
Can. 1035 - § 1Antequam quis ad diaconatum sive permanentem sive transeuntem 
promoveatur, requiritur ut ministeria lectoris et acolythi receperit et per congruum tempus 
exercuerit
§ 2Inter acolythatus et diaconatus collationem intervallum intercedat sex saltem mensium.
 
Can. 1036 - Candidatus, ut ad ordinem diaconatus aut presbyteratus promoveri possit, 
Episcopo proprio aut Superiori maiori competenti declarationem tradat propria manu 
exaratam et subscriptam, qua testificetur se sponte ac libere sacrum ordinem suscepturum 
atque se ministerio ecclesiastico perpetuo mancipaturum esse, insimul petens ut ad ordinem 
recipiendum admittatur.
 
Can. 1037 - Promovendus ad diaconatum permanentem qui non sit uxoratus, itemque 
promovendus ad presbyteratum, ad ordinem diaconatus ne admittantur, nisi ritu praescripto 
publice coram Deo et Ecclesia obligationem caelibatus assumpserint, aut vota perpetua in 
instituto religioso emiserint.
 
Can. 1038 - Diaconus, qui ad presbyteratum promoveri renuat, ab ordinis recepti exercitio 
prohiberi non potest, nisi impedimentum detineatur canonico aliave gravi causa, de iudicio 
Episcopi dioecesani aut Superioris maioris competentis aestimanda.
 
Can. 1039 - Omnes qui ad aliquem ordinem promovendi sunt, exercitiis spiritualibus vacent 
per quinque saltem dies, loco et modo ab Ordinario determinatis; Episcopus, antequam ad 
ordinationem procedat, certior factus sit oportet candidatos rite iisdem exercitiis vacasse.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License