Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VI DE ORDINE (Cann. 1008 – 1054)
          • Caput II DE ORDINANDIS
            • Art. 3 DE IRREGULARITATIBUS ALIISQUE IMPEDIMENTIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 3 DE IRREGULARITATIBUS ALIISQUE IMPEDIMENTIS
 
Can. 1040 - A recipiendis ordinibus arcentur qui quovis impedimento afficiuntur sive 
perpetuo, quod venit nomine irregularitatis, sive simplici; nullum autem impedimentum 
contrahitur, quod in canonibus qui sequuntur non contineatur.
 
Can. 1041 - Ad recipiendos ordines sunt irregulares
1_ qui aliqua forma laborat amentiae aliusve psychicae infirmitatis, qua, consultis peritis, 
inhabilis iudicatur ad ministerium rite implendum; 
2_ qui delictum apostasiae, haeresis aut schismatis commiserit; 
3_ qui matrimonium etiam civile tantum attentaverit, vel ipsemet vinculo matrimoniali aut 
ordine sacro aut voto publico perpetuo castitatis a matrimonio ineundo impeditus, vel cum 
muliere matrimonio valido coniuncta aut eodem voto adstricta; 
4_ qui voluntarium homicidium perpetraverit aut abortum procuraverit, effectu secuto, 
omnesque positive cooperantes; 
5_ qui seipsum vel alium graviter et dolose mutilaverit vel sibi vitam adimere tentaverit; 
6_ qui actum ordinis posuerit constitutis in ordine episcopatus vel presbyteratus reservatum, 
vel eodem carens, vel ab eius exercitio poena aliqua canonica declarata vel irrogata 
prohibitus.
 
Can. 1042 - Sunt a recipiendis ordinibus simpliciter impediti
1_ vir uxorem habens, nisi ad diaconatum permanentem legitime destinetur; 
2_ qui officium vel administrationem gerit clericis ad normam cann. 285 et 286 vetitam cuius 
rationem reddere debet, donec, depositis officio et administratione atque rationibus redditis, 
liber factus sit; 
3_ neophytus, nisi, iudicio Ordinarii, sufficienter probatus fuerit.
 
Can. 1043 - Christifideles obligatione tenentur impedimenta ad sacros ordines, si qua norint, 
Ordinario vel parocho ante ordinationem revelandi.
 
Can. 1044 - § 1Ad exercendos ordines receptos sunt irregulares
1_ qui irregularitate ad ordines recipiendos dum afficiebatur, illegitime ordines recepit; 
2_ qui delictum commisit, de quo in can. 1041, n. 2, si delictum est publicum; 
3_ qui delictum commisit, de quibus in can. 1041, nn. 3, 4, 5, 6
§ 2Ab ordinibus exercendis impediuntur
1_ qui impedimento ad ordines recipiendos detentus, illegitime ordines recepit; 
2_ qui amentia aliave infirmitate psychica de qua in can. 1041, n. 1, afficitur, donec 
Ordinarius, consulto perito, eiusdem ordinis exercitium permiserit.
 
Can. 1045 - Ignorantia irregularitatum atque impedimentorum ab eisdem non eximit.
 
Can. 1046 - Irregularitates et impedimenta multiplicantur ex diversis eorundem causis, non 
autem ex repetita eadem causa, nisi agatur de irregularitate ex homicidio voluntario aut ex 
procurato abortu, effectu secuto.
 
Can. 1047 - § 1Uni Apostolicae Sedi reservatur dispensatio ab omnibus irregularitatibus, 
si factum quo innituntur ad forum iudiciale deductum fuerit
§ 2Eidem etiam reservatur dispensatio ab irregularitatibus et impedimentis ad ordines 
recipiendos, quae sequuntur
1_ ab irregularitatibus ex delictis publicis, de quibus in can. 1041, nn. 2 et 3; 
2_ ab irregularitate ex delicto sive publico sive occulto, de quo in can. 1041, n. 4; 
3_ ab impedimento, de quo in can. 1042, n. 1
§ 3Apostolicae Sedi etiam reservatur dispensatio ab irregularitatibus ad exercitium ordinis 
suscepti, de quibus in can. 1041, n. 3, in casibus publicis tantum, atque in eodem canone, n. 
4, etiam in casibus occultis
§ 4Ab irregularitatibus et impedimentis Sanctae Sedi non reservatis dispensare valet 
Ordinarius.
 
Can. 1048 - In casibus occultis urgentioribus, si adiri nequeat Ordinarius aut cum de 
irregularitatibus agatur de quibus in can. 1041, nn. 3 et 4, Paenitentiaria, et si periculum 
immineat gravis damni aut infamiae, potest qui irregularitate ab ordine exercendo impeditur 
eundem exercere, firmo tamen manente onere quam primum recurrendi ad Ordinarium aut 
Paenitentiariam, reticito nomine et per confessarium.
 
Can. 1049 - § 1In precibus ad obtinendam irregularitatum et impedimentorum 
dispensationem, omnes irregularitates et impedimenta indicanda sunt; attamen, dispensatio 
generalis valet etiam pro reticitis bona fide, exceptis irregularitatibus de quibus in can. 1041, 
n. 4, aliisve ad forum iudiciale deductis, non autem pro reticitis mala fide
§ 2Si agatur de irregularitate ex voluntario homicidio aut ex procurato abortu, etiam 
numerus delictorum ad validitatem dispensationis exprimendus est
§ 3Dispensatio generalis ab irregularitatibus et impedimentis ad ordines recipiendos valet 
pro omnibus ordinibus.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License