Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VI DE ORDINE (Cann. 1008 – 1054)
          • Caput III DE ADNOTATIONE AC TESTIMONIO PERACTAE ORDINATIONIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE ADNOTATIONE AC TESTIMONIO PERACTAE ORDINATIONIS
 
Can. 1053 - § 1Expleta ordinatione, nomina singulorum ordinatorum ac ministri ordinantis, 
locus et dies ordinationis notentur in peculiari libro apud curiam loci ordinationis diligenter 
custodiendo, et omnia singularum ordinationum documenta accurate serventur
§ 2Singulis ordinatis det Episcopus ordinans authenticum ordinationis receptae 
testimonium; qui, si ab Episcopo extraneo cum litteris dimissoriis promoti fuerint, illud 
proprio Ordinario exhibeant pro ordinationis adnotatione in speciali libro in archivo 
servando.
 
Can. 1054 - Loci Ordinarius, si agatur de saecularibus, aut Superior maior competens, si 
agatur de ipsius subditis, notitiam uniuscuiusque celebratae ordinationis transmittat ad 
parochum loci baptismi, qui id adnotet in suo baptizatorum libro, ad normam can. 535, § 2.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License