Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
          • Caput I DE CURA PASTORALI ET DE IIS QUAE MATRIMONII CELEBRATIONI PRAEMITTI DEBENT
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE CURA PASTORALI ET DE IIS QUAE MATRIMONII CELEBRATIONI PRAEMITTI DEBENT
 
Can. 1063 - Pastores animarum obligatione tenentur curandi ut propria ecclesiastica 
communitas christifidelibus assistentiam praebeat, qua status matrimonialis in spiritu 
christiano servetur et in perfectione progrediaturHaec assistentia imprimis praebenda est
1_ praedicatione, catechesi minoribus, iuvenibus et adultis aptata, immo usu instrumentorum 
communicationis socialis, quibus christifideles de significatione matrimonii christiani deque 
munere coniugum ac parentum christianorum instituantur; 
2_ praeparatione personali ad matrimonium ineundum, qua sponsi ad novi sui status 
sanctitatem et officia disponantur; 
3_ fructuosa liturgica matrimonii celebratione, qua eluceat coniuges mysterium unitatis et 
fecundi amoris inter Christum et Ecclesiam significare atque participare; 
4_ auxilio coniugatis praestito, ut ipsi foedus coniugale fideliter servantes atque tuentes, ad 
sanctiorem in dies plenioremque in familia vitam ducendam perveniant.
 
Can. 1064 - Ordinarii loci est curare ut debite ordinetur eadem assistentia, auditis etiam, si 
opportunum videatur, viris et mulieribus experientia et peritia probatis.
 
Can. 1065 - § 1Catholici qui sacramentum confirmationis nondum receperint, illud, 
antequam ad matrimonium admittantur, recipiant, si id fieri possit sine gravi incommodo
§ 2Ut fructuose sacramentum matrimonii recipiatur, enixe sponsis commendatur, ut ad 
sacramenta paenitentiae et sanctissimae Eucharistiae accedant.
 
Can. 1066 - Antequam matrimonium celebretur, constare debet nihil eius validae ac licitae 
celebrationi obsistere.
 
Can. 1067 - Episcoporum conferentia statuat normas de examine sponsorum, necnon de 
publicationibus matrimonialibus aliisve opportunis mediis ad investigationes peragendas, 
quae ante matrimonium necessaria sunt, quibus diligenter observatis, parochus procedere 
possit ad matrimonio assistendum.
 
Can. 1068 - In periculo mortis, si aliae probationes haberi nequeant, sufficit, nisi contraria 
adsint indicia, affirmatio contrahentium, si casus ferat etiam iurata, se baptizatos esse et nullo 
detineri impedimento.
 
Can. 1069 - Omnes fideles obligatione tenentur impedimenta, si quae norint, parocho aut 
loci Ordinario, ante matrimonii celebrationem, revelandi.
 
Can. 1070 - Si alius quam parochus, cuius est assistere matrimonio, investigationes 
peregerit, de harum exitu quam primum per authenticum documentum eundem parochum 
certiorem reddat.
 
Can. 1071 - § 1Excepto casu necessitatis, sine licentia Ordinarii loci ne quis assistat
1_ matrimonio vagorum; 
2_ matrimonio quod ad normam legis civilis agnosci vel celebrari nequeat; 
3_ matrimonio eius qui obligationibus teneatur naturalibus erga aliam partem filiosve ex 
praecedenti unione ortis; 
4_ matrimonio eius qui notorie catholicam fidem abiecerit; 
5_ matrimonio eius qui censura innodatus sit; 
6_ matrimonio filii familias minoris, insciis aut rationabiliter invitis parentibus; 
7_ matrimonio per procuratorem ineundo, de quo in can. 1105. 
§ 2Ordinarius loci licentiam assistendi matrimonio eius qui notorie catholicam fidem 
abiecerit ne concedat, nisi servatis normis de quibus in can. 1125, congrua congruis 
referendo.
 
Can. 1072 - Curent animarum pastores a matrimonii celebratione avertere iuvenes ante 
aetatem, qua secundum regionis receptos mores matrimonium iniri solet.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License