Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
          • Caput II DE IMPEDIMENTIS DIRIMENTIBUS IN GENERE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE IMPEDIMENTIS DIRIMENTIBUS IN GENERE
 
Can. 1073 - Impedimentum dirimens personam inhabilem reddit ad matrimonium valide 
contrahendum.
 
Can. 1074 - Publicum censetur impedimentum, quod probari in foro externo potest; secus 
est occultum.
 
Can. 1075 - § 1Supremae tantum Ecclesiae auctoritatis est authentice declarare 
quandonam ius divinum matrimonium prohibeat vel dirimat
§ 2Uni quoque supremae auctoritati ius est alia impedimenta pro baptizatis constituere.
 
Can. 1076 - Consuetudo novum impedimentum inducens aut impedimentis exsistentibus 
contraria reprobatur.
 
Can. 1077 - § 1Ordinarius loci propriis subditis ubique commorantibus et omnibus in 
proprio territorio actu degentibus vetare potest matrimonium in casu peculiari, sed ad 
tempus tantum, gravi de causa eaque perdurante
§ 2Vetito clausulam dirimentem una suprema Ecclesiae auctoritas addere potest.
 
Can. 1078 - § 1Ordinarius loci proprios subditos ubique commorantes et omnes in 
proprio territorio actu degentes ab omnibus impedimentis iuris ecclesiastici dispensare 
potest, exceptis iis, quorum dispensatio Sedi Apostolicae reservatur
§ 2Impedimenta quorum dispensatio Sedi Apostolicae reservatur sunt
1_ impedimentum ortum ex sacris ordinibus aut ex voto publico perpetuo castitatis in 
instituto religioso iuris pontificii; 
2_ impedimentum criminis de quo in can. 1090
§ 3Numquam datur dispensatio ab impedimento consanguinitatis in linea recta aut in 
secundo gradu lineae collateralis.
 
Can. 1079 - § 1Urgente mortis periculo, loci Ordinarius potest tum super forma in 
matrimonii celebratione servanda, tum super omnibus et singulis impedimentis iuris 
ecclesiastici sive publicis sive occultis, dispensare proprios subditos ubique commorantes et 
omnes in proprio territorio actu degentes, excepto impedimento orto ex sacro ordine 
presbyteratus
§ 2In eisdem rerum adiunctis, de quibus in § 1, sed solum pro casibus in quibus ne loci 
quidem Ordinarius adiri possit, eadem dispensandi potestate pollet tum parochus, tum 
minister sacer rite delegatus, tum sacerdos vel diaconus qui matrimonio, ad normam can. 
1116, § 2, assistit
§ 3In periculo mortis confessarius gaudet potestate dispensandi ab impedimentis occultis 
pro foro interno sive intra sive extra actum sacramentalis confessionis
§ 4In casu de quo in § 2, loci Ordinarius censetur adiri non posse, si tantum per 
telegraphum vel telephonum id fieri possit.
 
Can. 1080 - § 1Quoties impedimentum detegatur cum iam omnia sunt parata ad nuptias, 
nec matrimonium sine probabili gravis mali periculo differri possit usquedum a competenti 
auctoritate dispensatio obtineatur, potestate gaudent dispensandi ab omnibus impedimentis, 
iis exceptis de quibus in can. 1078, § 2, n. 1, loci Ordinarius et, dummodo casus sit 
occultus, omnes de quibus in can. 1079, §§  2-3, servatis condicionibus ibidem praescriptis
§ 2Haec potestas valet etiam ad matrimonium convalidandum, si idem periculum sit in 
mora nec tempus suppetat recurrendi ad Sedem Apostolicum vel ad loci Ordinarium, quod 
attinet ad impedimenta a quibus dispensare valet.
 
Can. 1081 - Parochus aut sacerdos vel diaconus, de quibus in can. 1079, § 2, de concessa 
dispensatione pro foro externo Ordinarium loci statim certiorem faciat; eaque adnotetur in 
libro matrimoniorum.
 
Can. 1082 - Nisi aliud ferat Paenitentiariae rescriptum, dispensatio in foro interno non 
sacramentali concessa super impedimento occulto, adnotetur in libro, qui in secreto curiae 
archivo asservandus est, nec alia dispensatio pro foro externo est necessaria, si postea 
occultum impedimentum publicum evaserit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License