Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
          • Caput III DE IMPEDIMENTIS DIRIMENTIBUS IN SPECIE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE IMPEDIMENTIS DIRIMENTIBUS IN SPECIE
 
Can. 1083 - § 1Vir ante decimum sextum aetatis annum completum, mulier ante decimum 
quartum item completum, matrimonium valide inire non possunt
§ 2Integrum est Episcoporum conferentiae aetatem superiorem ad licitam matrimonii 
celebrationem statuere.
 
Can. 1084 - § 1Impotentia coeundi antecedens et perpetua, sive ex parte viri sive ex 
parte mulieris, sive absoluta sive relativa, matrimonium ex ipsa eius natura dirimit
§ 2Si impedimentum impotentiae dubium sit, sive dubio iuris sive dubio facti, matrimonium 
non est impediendum nec, stante dubio, nullum declarandum
§ 3Sterilitas matrimonium nec prohibet nec dirimit, firmo praescripto can. 1098.
 
Can. 1085 - § 1Invalide matrimonium attentat qui vinculo tenetur prioris matrimonii, 
quamquam non consummati
§ 2Quamvis prius matrimonium sit irritum aut solutum qualibet ex causa, non ideo licet 
aliud contrahere, antequam de prioris nullitate aut solutione legitime et certo constiterit.
 
Can. 1086 - § 1Matrimonium inter duas personas, quarum altera sit baptizata in Ecclesia 
catholica vel in eandem recepta nec actu formali ab ea defecerit, et altera non baptizata, 
invalidum est
§ 2Ab hoc impedimento ne dispensetur, nisi impletis condicionibus de quibus in can. 1125 
et 1126
§ 3Si pars tempore contracti matrimonii tamquam baptizata communiter habebatur aut 
eius baptismus erat dubius, praesumenda est, ad normam can. 1060, validitas matrimonii, 
donec certo probetur alteram partem baptizatam esse, alteram vero non baptizatam.
 
Can. 1087 - Invalide matrimonium attentant, qui in sacris ordinibus sunt constituti.
 
Can. 1088 - Invalide matrimonium attentant, qui voto publico perpetuo castitatis in instituto 
religioso adstricti sunt.
 
Can. 1089 - Inter virum et mulierem abductam vel saltem retentam intuitu matrimonii cum ea 
contrahendi, nullum matrimonium consistere potest, nisi postea mulier a raptore separata et 
in loco tuto ac libero constituta, matrimonium sponte eligat.
 
Can. 1090 - § 1Qui intuitu matrimonii cum certa persona ineundi, huius coniugi vel proprio 
coniugi mortem intulerit, invalide hoc matrimonium attentat
§ 2Invalide quoque matrimonium inter se attentant qui mutua opera physica vel morali 
mortem coniugi intulerunt.
 
Can. 1091 - § 1In linea recta consanguinitatis matrimonium irritum est inter omnes 
ascendentes et descendentes tum legitimos tum naturales
§ 2In linea collaterali irritum est usque ad quartum gradum inclusive
§ 3Impedimentum consanguinitatis non multiplicatur
§ 4Numquam matrimonium permittatur, si quod subest dubium num partes sint 
consanguineae in aliquo gradu lineae rectae aut in secundo gradu lineae collateralis.
Can. 1092 - Affinitas in linea recta dirimit matrimonium in quolibet gradu.
 
Can. 1093 - Impedimentum publicae honestatis oritur ex matrimonio invalido post 
instauratam vitam communem aut ex notorio vel publico concubinatu; et nuptias dirimit in 
primo gradu lineae rectae inter virum et consanguineas mulieris, ac vice versa.
 
Can. 1094 - Matrimonium inter se valide contrahere nequeunt qui cognatione legali ex 
adoptione orta, in linea recta aut in secundo gradu lineae collateralis, coniuncti sunt.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License