Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
          • Caput IV DE CONSENSU MATRIMONIALI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV DE CONSENSU MATRIMONIALI
 
Can. 1095 - Sunt incapaces matrimonii contrahendi
1_ qui sufficienti rationis usu carent; 
2_ qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia 
mutuo tradenda et acceptanda; 
3_ qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent.
 
Can. 1096 - § 1Ut consensus matrimonialis haberi possit, necesse est ut contrahentes 
saltem non ignorent matrimonium esse consortium permanens inter virum et mulierem 
ordinatum ad prolem, cooperatione aliqua sexuali, procreandam
§ 2Haec ignorantia post pubertatem non praesumitur.
 
Can. 1097 - § 1Error in persona invalidum reddit matrimonium
§ 2Error in qualitate personae, etsi det causam contractui, matrimonium irritum non reddit, 
nisi haec qualitas directe et principaliter intendatur.
 
Can. 1098 - Qui matrimonium init deceptus dolo, ad obtinendum consensum patrato, circa 
aliquam alterius partis qualitatem, quae suapte natura consortium vitae coniugalis graviter 
perturbare potest, invalide contrahit.
 
Can. 1099 - Error circa matrimonii unitatem vel indissolubilitatem aut sacramentalem 
dignitatem, dummodo non determinet vel voluntatem, non vitiat consensum matrimonialem.
 
Can. 1100 - Scientia aut opinio nullitatis matrimonii consensum matrimonialem non 
necessario excludit.
 
Can. 1101 - § 1Internus animi consensus praesumitur conformis verbis vel signis in 
celebrando matrimonio adhibitis. 
§ 2At si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludat matrimonium ipsum vel 
matrimonii essentiale aliquod elementum, vel essentialem aliquam proprietatem, invalide 
contrahit.
 
Can. 1102 - § 1Matrimonium sub condicione de futuro valide contrahi nequit
§ 2Matrimonium sub condicione de praeterito vel de praesenti initum est validum vel non, 
prout id quod condicioni subest, exsistit vel non
§ 3Condicio autem, de qua in § 2, licite apponi nequit, nisi cum licentia Ordinarii loci 
scripto data.
 
Can. 1103 - Invalidum est matrimonium initum ob vim vel metum gravem ab extrinseco, 
etiam haud consulto incussum, a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium.
 
Can. 1104 - § 1Ad matrimonium valide contrahendum necesse est ut contrahentes sint 
praesentes una simul sive per se ipsi, sive per procuratorem
§ 2Sponsi consensum matrimonialem verbis exprimant; si vero loqui non possunt, signis 
aequipollentibus.
 
Can. 1105 - § 1Ad matrimonium per procuratorem valide ineundum requiritur
1_ ut adsit mandatum speciale ad contrahendum cum certa persona; 
2_ ut procurator ab ipso mandante designetur, et munere suo per se ipse fungatur
§ 2Mandatum, ut valeat, subscribendum est a mandante et praeterea a parocho vel 
Ordinario loci in quo mandatum datur, aut a sacerdote ab alterutro delegato, aut a duobus 
saltem testibus; aut confici debet per documentum ad normam iuris civilis authenticum
§ 3Si mandans scribere nequeat, id in ipso mandato adnotetur et alius testis addatur qui 
scripturam ipse quoque subsignet; secus mandatum irritum est
§ 4Si mandans, antequam procurator eius nomine contrahat, mandatum revocaverit aut in 
amentiam inciderit, invalidum est matrimonium, licet sive procurator sive altera pars 
contrahens haec ignoraverit.
 
Can. 1106 - Matrimonium per interpretem contrahi potest; cui tamen parochus ne assistat, 
nisi de interpretis fide sibi constet.
 
Can. 1107 - Etsi matrimonium invalide ratione impedimenti vel defectus formae initum fuerit, 
consensus praestitus praesumitur perseverare, donec de eius revocatione constiterit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License