Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS III DE DECRETIS GENERALIBUS ET DE INSTRUCTIONIBUS (Cann. 29 – 34)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III DE DECRETIS GENERALIBUS ET DE INSTRUCTIONIBUS (Cann. 2934)
 
Can. 29 - Decreta generalia, quibus a legislatore competenti pro communitate legis 
recipiendae capaci communia feruntur praescripta, proprie sunt leges et reguntur praescriptis 
canonum de legibus.
 
Can. 30 - Qui potestate exsecutiva tantum gaudet, decretum generale, de quo in can. 29, 
ferre non valet, nisi in casibus particularibus ad normam iuris id ipsi a legislatore competenti 
expresse fuerit concessum et servatis condicionibus in actu concessionis statutis.
 
Can. 31 - § 1. Decreta generalia exsecutoria, quibus nempe pressius determinantur modi in 
lege applicanda servandi aut legum observantia urgetur, ferre valent, intra fines suae 
competentiae, qui potestate gaudent exsecutiva
§ 2. Ad decretorum promulgationem et vacationem quod attinet, de quibus in § 1, serventur 
praescripta can. 8.
 
Can. 32 - Decreta generalia exsecutoria eos obligant qui tenentur legibus, quarum eadem 
decreta modos applicationis determinant aut observantiam urgent.
 
Can. 33 - § 1. Decreta generalia exsecutoria, etiamsi edantur in directoriis aliusve nominis 
documentis, non derogant legibus, et eorum praescripta quae legibus sint contraria omni vi 
carent
§ 2. Eadem vim habere desinunt revocatione explicita aut implicita ab auctoritate competenti 
facta, necnon cessante lege ad cuius exsecutionem data sunt; non autem cessant resoluto 
iure statuentis nisi contrarium expresse caveatur.
 
Can. 34 - § 1. Instructiones, quae nempe legum praescripta declarant atque rationes in 
iisdem exsequendis servandas evolunt et determinant, ad usum eorum dantur quorum est 
curare ut leges exsecutioni mandentur, eosque in legum exsecutione obligant; eas legitime 
edunt, intra fines suae competentiae, qui potestate exsecutiva gaudent
§ 2. Instructionum ordinationes legibus non derogant, et si quae cum legum praescriptis 
componi nequeant, omni vi carent
§ 3. Vim habere desinunt instructiones non tantum revocatione explicita aut implicita 
auctoritatis competentis, quae eas edidit, eiusve superioris, sed etiam cessante lege ad quam 
declarandam vel exsecutioni mandandam datae sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License