Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
          • Caput VIII DE MATRIMONII EFFECTIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII DE MATRIMONII EFFECTIBUS
 
Can. 1134 - Ex valido matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et 
exclusivum; in matrimonio praeterea christiano coniuges ad sui status officia et dignitatem 
peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur.
 
Can. 1135 - Utrique coniugi aequum officium et ius est ad ea quae pertinent ad consortium 
vitae coniugalis.
 
Can. 1136 - Parentes officium gravissimum et ius primarium habent prolis educationem tum 
physicam, socialem et culturalem, tum moralem et religiosam pro viribus curandi.
 
Can. 1137 - Legitimi sunt filii concepti aut nati ex matrimonio valido vel putativo.
 
Can. 1138 - § 1Pater is est, quem iustae nuptiae demonstrant, nisi evidentibus argumentis 
contrarium probetur
§ 2Legitimi praesumuntur filii, qui nati sunt saltem post dies 180 a die celebrati matrimonii, 
vel infra dies 300 a die dissolutae vitae coniugalis.
 
Can. 1139 - Filii illegitimi legitimantur per subsequens matrimonium parentum sive validum 
sive putativum, vel per rescriptum Sanctae Sedis.
 
Can. 1140 - Filii legitimati, ad effectus canonicos quod attinet, in omnibus aequiparantur 
legitimis, nisi aliud expresse iure cautum fuerit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License