Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
          • Caput IX DE SEPARATIONE CONIUGUM
            • Art.1 DE DISSOLUTIONE VINCULI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IX DE SEPARATIONE CONIUGUM
 
Art.1 DE DISSOLUTIONE VINCULI
 
Can. 1141 - Matrimonium ratum et consummatum nulla humana potestate nullaque causa, 
praeterquam morte, dissolvi potest.
 
Can. 1142 - Matrimonium non consummatum inter baptizatos vel inter partem baptizatam et 
partem non baptizatam a Romano Pontifice dissolvi potest iusta de causa, utraque parte 
rogante vel alterutra, etsi altera pars sit invita.
 
Can. 1143 - § 1Matrimonium initum a duobus non baptizatis solvitur ex privilegio paulino 
in favorem fidei partis quae baptismum recepit, ipso facto quo novum matrimonium ab 
eadem parte contrahitur, dummodo pars non baptizata discedat
§ 2Discedere censetur pars non baptizata, si nolit cum parte baptizata cohabitare vel 
cohabitare sine contumelia Creatoris, nisi haec post baptismum receptum iustam illi dederit 
discedendi causam.
 
Can. 1144 - § 1Ut pars baptizata novum matrimonium valide contrahat, pars non 
baptizata semper interpellari debet an
1_ velit et ipsa baptismum recipere; 
2_ saltem velit cum parte baptizata pacifice cohabitare, sine contumelia Creatoris
§ 2Haec interpellatio post baptismum fieri debet; at loci Ordinarius, gravi de causa, 
permittere potest ut interpellatio ante baptismum fiat, immo et ab interpellatione dispensare, 
sive ante sive post baptismum, dummodo constet modo procedendi saltem summario et 
extraiudiciali eam fieri non posse aut fore inutilem.
 
Can. 1145 - § 1Interpellatio fiat regulariter de auctoritate loci Ordinarii partis conversae; a 
quo Ordinario concedendae sunt alteri coniugi, si quidem eas petierit, induciae ad 
respondendum, eodem tamen monito ut, si induciae inutiliter praeterlabantur, eius silentium 
pro responsione negativa habeatur
§ 2Interpellatio etiam privatim facta ab ipsa parte conversa valet, immo est licita, si forma 
superius praescripta servari nequeat
§ 3In utroque casu de interpellatione facta deque eiusdem exitu in foro externo legitime 
constare debet.
 
Can. 1146 - Pars baptizata ius habet novas nuptias contrahendi cum parte catholica
1_ si altera pars negative interpellationi responderit, aut si interpellatio legitime omissa fuerit; 
2_ si pars non baptizata, sive iam interpellata sive non, prius perseverans in pacifica 
cohabitatione sine contumelia Creatoris, postea sine iusta causa discesserit, firmis 
praescriptis cann. 1144 et 1145.
 
Can. 1147 - Ordinarius loci tamen, gravi de causa, concedere potest ut pars baptizata, 
utens privilegio paulino, contrahat matrimonium cum parte non catholica sive baptizata sive 
non baptizata, servatis etiam praescriptis canonum de matrimoniis mixtis.
 
Can. 1148 - § 1Non baptizatus, qui plures uxores non baptizatas simul habeat, recepto in 
Ecclesia catholica baptismo, si durum ei sit cum earum prima permanere, unam ex illis, 
ceteris dimissis, retinere potestIdem valet de muliere non baptizata, quae plures maritos 
non baptizatos simul habeat
§ 2In casibus de quibus in § 1, matrimonium, recepto baptismo, forma legitima 
contrahendum est, servatis etiam, si opus sit, praescriptis de matrimoniis mixtis et aliis de 
iure servandis
§ 3Ordinarius loci, prae oculis habita condicione morali, sociali, oeconomica locorum et 
personarum, curet ut primae uxoris ceterarumque dimissarum necessitatibus satis provisum 
sit, iuxta normas iustitiae, christianae caritatis et naturalis aequitatis.
 
Can. 1149 - Non baptizatus qui, recepto in Ecclesia catholica baptismo, cum coniuge non 
baptizato ratione captivitatis vel persecutionis cohabitationem restaurare nequeat, aliud 
matrimonium contrahere potest, etiamsi altera pars baptismum interea receperit, firmo 
praescripto can. 1141.
 
Can. 1150 - In re dubia privilegium fidei gaudet favore iuris. 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License