Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
          • Caput IX DE SEPARATIONE CONIUGUM
            • Art. 2 DE SEPARATIONE MANENTE VINCULO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE SEPARATIONE MANENTE VINCULO
 
Can. 1151 - Coniuges habent officium et ius servandi convictum coniugalem, nisi legitima 
causa eos excuset.
 
Can. 1152 - § 1Licet enixe commendetur ut coniux, caritate christiana motus et boni 
familiae sollicitus, veniam non abnuat comparti adulterae atque vitam coniugalem non 
disrumpat, si tamen eiusdem culpam expresse aut tacite non condonaverit, ius ipsi est 
solvendi coniugalem convictum, nisi in adulterium consenserit aut eidem causam dederit aut 
ipse quoque adulterium commiserit
§ 2Tacita condonatio habetur si coniux innocens, postquam de adulterio certior factus est, 
sponte cum altero coniuge maritali affectu conversatus fuerit; praesumitur vero, si per sex 
menses coniugalem convictum servaverit, neque recursum apud auctoritatem ecclesiasticam 
vel civilem fecerit
§ 3Si coniux innocens sponte convictum coniugalem solverit, intra sex menses causam 
separationis deferat ad competentem auctoritatem ecclesiasticam, quae, omnibus inspectis 
adiunctis, perpendat si coniux innocens adduci possit ad culpam condonandam et ad 
separationem in perpetuum non protrahendam.
 
Can. 1153 - § 1Si alteruter coniugum grave seu animi seu corporis periculum alteri aut 
proli facessat, vel aliter vitam communem nimis duram reddat, alteri legitimam praebet 
causam discedendi, decreto Ordinarii loci et, si periculum sit in mora, etiam propria 
auctoritate
§ 2In omnibus casibus, causa separationis cessante, coniugalis convictus restaurandus est, 
nisi ab auctoritate ecclesiastica aliter statuatur.
 
Can. 1154 - Instituta separatione coniugum, opportune semper cavendum est debitae 
filiorum sustentationi et educationi.
 
Can. 1155 - Coniux innocens laudabiliter alterum coniugem ad vitam coniugalem rursus 
admittere potest, quo in casu iuri separationis renuntiat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License