Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
          • Caput X DE MATRIMONII CONVALIDATIONE
            • Art. 1 DE CONVALIDATIONE SIMPLICI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput X DE MATRIMONII CONVALIDATIONE
 
Art. 1 DE CONVALIDATIONE SIMPLICI
 
Can. 1156 - § 1Ad convalidandum matrimonium irritum ob impedimentum dirimens, 
requiritur ut cesset impedimentum vel ab eodem dispensetur, et consensum renovet saltem 
pars impedimenti conscia
§ 2Haec renovatio iure ecclesiastico requiritur ad validitatem convalidationis, etiamsi initio 
utraque pars consensum praestiterit nec postea revocaverit.
 
Can. 1157 - Renovatio consensus debet esse novus voluntatis actus in matrimonium, quod 
pars renovans scit aut opinatur ab initio nullum fuisse.
 
Can. 1158 - § 1Si impedimentum sit publicum, consensus ab utraque parte renovandus 
est forma canonica, salvo praescripto can. 1127, § 2
§ 2Si impedimentum probari nequeat, satis est ut consensus renovetur privatim et secreto, 
et quidem a parte impedimenti conscia, dummodo altera in consensu praestito perseveret, 
aut ab utraque parte, si impedimentum sit utrique parti notum.
 
Can. 1159 - § 1Matrimonium irritum ob defectum consensus convalidatur, si pars quae 
non consenserat, iam consentiat, dummodo consensus ab altera parte praestitus perseveret
§ 2Si defectus consensus probari nequeat, satis est ut pars, quae non consenserat, 
privatim et secreto consensum praestet
§ 3Si defectus consensus probari potest, necesse est ut consensus forma canonica 
praestetur.
 
Can. 1160 - Matrimonium nullum ob defectum formae, ut validum fiat, contrahi denuo debet 
forma canonica, salvo praescripto can. 1127, § 2.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License