Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS II DE CETERIS ACTIBUS CULTUS DIVINI
        • TITULUS I DE SACRAMENTALIBUS (Cann. 1166 – 1172)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS II DE CETERIS ACTIBUS CULTUS DIVINI 
 
 
TITULUS I DE SACRAMENTALIBUS (Cann. 11661172)
 
Can. 1166 - Sacramentalia sunt signa sacra, quibus, ad aliquam sacramentorum imitationem, 
effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur.
 
Can. 1167 - § 1Nova sacramentalia constituere aut recepta authentice interpretari, ex eis 
aliqua abolere aut mutare, sola potest Sedes Apostolica
§ 2In sacramentalibus conficiendis seu administrandis accurate serventur ritus et formulae 
ab Ecclesiae auctoritate probata.
 
Can. 1168 - Sacramentalium minister est clericus debita potestate instructus; quaedam 
sacramentalia, ad normam librorum liturgicorum, de iudicio loci Ordinarii, a laicis quoque, 
congruis qualitatibus praeditis, administrari possunt.
 
Can. 1169 - § 1Consecrationes et dedicationes valide peragere possunt qui charactere 
episcopali insigniti sunt, necnon presbyteri quibus iure vel legitima concessione id permittitur. 
§ 2Benedictiones, exceptis iis quae Romano Pontifici aut Episcopis reservantur, impertire 
potest quilibet presbyter
§ 3Diaconus illas tantum benedictiones impertire potest, quae ipsi expresse iure 
permittuntur. 
 
Can. 1170 - Benedictiones, imprimis impertiendae catholicis, dari possunt catechumenis 
quoque, immo, nisi obstet Ecclesiae prohibitio, etiam non catholicis.
 
Can. 1171 - Res sacrae, quae dedicatione vel benedictione ad divinum cultum destinatae 
sunt, reverenter tractentur nec ad usum profanum vel non proprium adhibeantur, etiamsi in 
dominio sint privatorum.
 
Can. 1172 - § 1Nemo exorcismos in obsessos proferre legitime potest, nisi ab Ordinario 
loci peculiarem et expressam licentiam obtinuerit
§ 2Haec licentia ab Ordinario loci concedatur tantummodo presbytero pietate, scientia, 
prudentia ac vitae integritate praedito.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License