Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS II DE CETERIS ACTIBUS CULTUS DIVINI
        • TITULUS IV DE CULTU SANCTORUM, SACRARUM IMAGINUM ET RELIQUIARUM (Cann. 1186 – 1190)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IV DE CULTU SANCTORUM, SACRARUM IMAGINUM ET RELIQUIARUM (Cann. 11861190)
Can. 1186 - Ad sanctificationem populi Dei fovendam, Ecclesia peculiari et filiali 
christifidelium venerationi commendat Beatam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam 
Christus hominum omnium Matrem constituit, atque verum et authenticum promovet cultum 
aliorum Sanctorum, quorum quidem exemplo christifideles aedificantur et intercessione 
sustentantur.
 
Can. 1187 - Cultu publico eos tantum Dei servos venerari licet, qui auctoritate Ecclesiae in 
album Sanctorum vel Beatorum relati sint.
 
Can. 1188 - Firma maneat praxis in ecclesiis sacras imagines fidelium venerationi 
proponendi; attamen moderato numero et congruo ordine exponantur, ne populi christiani 
admiratio excitetur, neve devotioni minus rectae ansa praebeatur.
 
Can. 1189 - Imagines pretiosae, idest vetustate, arte, aut cultu praestantes, in ecclesiis vel 
oratoriis fidelium venerationi expositae, si quando reparatione indigeant, numquam 
restaurentur sine data scripto licentia ab Ordinario; qui, antequam eam concedat, peritos 
consulat.
 
Can. 1190 - § 1Sacras reliquias vendere nefas est
§ 2Insignes reliquiae itemque aliae, quae magna populi veneratione honorantur, nequeunt 
quoquo modo valide alienari neque perpetuo transferri sine Apostolicae Sedis licentia
§ 3Praescriptum § 2 valet etiam pro imaginibus, quae in aliqua ecclesia magna populi 
veneratione honorantur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License