Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS II DE CETERIS ACTIBUS CULTUS DIVINI
        • TITULUS V DE VOTO ET IUREIURANDO (Cann. 1191 – 1204)
          • Caput I DE VOTO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS V DE VOTO ET IUREIURANDO (Cann. 11911204)
 
Caput I DE VOTO
 
Can. 1191 - § 1Votum, idest promissio deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et 
meliore, ex virtute religionis impleri debet
§ 2Nisi iure prohibeantur, omnes congruenti rationis usu pollentes, sunt voti capaces
§ 3Votum metu gravi et iniusto vel dolo emissum ipso iure nullum est.
 
Can. 1192 - § 1Votum est publicum, si nomine Ecclesiae a legitimo Superiore acceptetur; 
secus privatim
§ 2Sollemne, si ab Ecclesia uti tale fuerit agnitum; secus simplex
§ 3Personale, quo actio voventis promittitur; reale, quo promittitur res aliqua; mixtum, 
quod personalis et realis naturam participat.
 
Can. 1193 - Votum non obligat, ratione sui, nisi emittentem.
 
Can. 1194 - Cessat votum lapsu temporis ad finiendam obligationem appositi, mutatione 
substantiali materiae promissae, deficiente condicione a qua votum pendet aut eiusdem 
causa finali, dispensatione, commutatione.
Can. 1195 - Qui potestatem in voti materiam habet, potest voti obligationem tamdiu 
suspendere, quamdiu voti adimpletio sibi praeiudicium afferat.
 
Can. 1196 - Praeter Romanum Pontificem, vota privata possunt iusta de causa dispensare, 
dummodo dispensatio ne laedat ius aliis quaesitum
1_ loci Ordinarius et parochus, quod attinet ad omnes ipsorum subditos atque etiam 
peregrinos; 
2_ Superior instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, si sint clericalia iuris pontificii, 
quod attinet ad sodales, novitios atque personas, quae diu noctuque in domo instituti aut 
societatis degunt; 
3_ ii quibus ab Apostolica Sede vel ab Ordinario loci delegata fuerit dispensandi potestas.
 
Can. 1197 - Opus voto privato promissum potest in maius vel in aequale bonum ab ipso 
vovente commutari; in minus vero bonum, ab illo cui potestas est dispensandi ad normam 
Can. 1196.
 
Can. 1198 - Vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur, donec vovens in 
instituto religioso permanserit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License