Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS II DE CETERIS ACTIBUS CULTUS DIVINI
        • TITULUS V DE VOTO ET IUREIURANDO (Cann. 1191 – 1204)
          • Caput II DE IUREIURANDO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE IUREIURANDO
 
Can. 1199 - § 1Iusiurandum, idest invocatio Nominis divini in testem veritatis, praestari 
nequit, nisi in veritate, in iudicio et in iustitia
§ 2Iusiurandum quod canones exigunt vel admittunt, per procuratorem praestari valide 
nequit.
 
Can. 1200 - § 1Qui libere iurat se aliquid facturum, peculiari religionis obligatione tenetur 
implendi, quod iureiurando firmaverit
§ 2Iusiurandum dolo, vi aut metu gravi extortum, ipso iure nullum est.
 
Can. 1201 - § 1Iusiurandum promissorium sequitur naturam et condiciones actus cui 
adicitur
§ 2Si actui directe vergenti in damnum aliorum aut in praeiudicium boni publici vel salutis 
aeternae iusiurandum adiciatur, nullam exinde actus consequitur firmitatem.
 
Can. 1202 - Obligatio iureiurando promissorio inducta desinit
1_ si remittatur ab eo in cuius commodum iusiurandum emissum fuerat; 
2_ si res iurata substantialiter mutetur, aut, mutatis adiunctis, fiat vel mala vel omnino 
indifferens, vel denique maius bonum impediat; 
3_ deficiente causa finali aut condicione sub qua forte iusiurandum datum est; 
4_ dispensatione, commutatione, ad normam can. 1203.
 
Can. 1203 - Qui suspendere, dispensare, commutare possunt votum, eandem potestatem 
eademque ratione habent circa iusiurandum promissorium; sed si iurisiurandi dispensatio 
vergat in praeiudicium aliorum qui obligationem remittere recusent, una Apostolica Sedes 
potest iusiurandum dispensare.
 
Can. 1204 - Iusiurandum stricte est interpretandum secundum ius et secundum intentionem 
iurantis aut, si hic dolo agat, secundum intentionem illius cui iusiurandum praestatur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License