Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS III DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS
        • TITULUS I DE LOCIS SACRIS (Cann. 1205 – 1243)
          • Caput I DE ECCLESIIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE ECCLESIIS
 
Can. 1214 - Ecclesiae nomine intellegitur aedes sacra divino cultui destinata, ad quam 
fidelibus ius est adeundi ad divinum cultum praesertim publice exercendum.
 
Can. 1215 - § 1Nulla ecclesia aedificetur sine expresso Episcopi dioecesani consensu 
scriptis dato
§ 2Episcopus dioecesanus consensum ne praebeat nisi, audito consilio presbyterali et 
vicinarum ecclesiarum rectoribus, censeat novam ecclesiam bono animarum inservire posse, 
et media ad ecclesiae aedificationem et ad cultum divinum necessaria non esse defutura
§ 3Etiam instituta religiosa, licet consensum constituendae novae domus in dioecesi vel 
civitate ab Episcopo dioecesano rettulerint, antequam tamen ecclesiam in certo ac 
determinato loco aedificent, eiusdem licentiam obtinere debent.
 
Can. 1216 - In ecclesiarum aedificatione et refectione, adhibito peritorum consilio, serventur 
principia et normae liturgiae et artis sacrae.
 
Can. 1217 - § 1Aedificatione rite peracta, nova ecclesia quam primum dedicetur aut 
saltem benedicatur, sacrae liturgiae legibus servatis
§ 2Sollemni ritu dedicentur ecclesiae, praesertim cathedrales et paroeciales.
 
Can. 1218 - Unaquaeque ecclesia suum habeat titulum qui, peracta ecclesiae dedicatione, 
mutari nequit.
 
Can. 1219 - In ecclesia legitime dedicata vel benedicta omnes actus cultus divini perfici 
possunt, salvis iuribus paroecialibus.
 
Can. 1220 - § 1Curent omnes ad quos res pertinet, ut in ecclesiis illa munditia ac decor 
serventur, quae domum Dei addeceant, et ab iisdem arceatur quidquid a sanctitate loci 
absonum sit
§ 2Ad bona sacra et pretiosa tuenda ordinaria conservationis cura et opportuna securitatis 
media adhibeantur.
 
Can. 1221 - Ingressus in ecclesiam tempore sacrarum celebrationum sit liber et gratuitus.
 
Can. 1222 - § 1Si qua ecclesia nullo modo ad cultum divinum adhiberi queat et 
possibilitas non detur eam reficiendi, in usum profanum non sordidum ab Episcopo 
dioecesano redigi potest
§ 2Ubi aliae graves causae suadeant ut aliqua ecclesia ad divinum cultum amplius non 
adhibeatur, eam Episcopus dioecesanus, audito consilio presbyterali, in usum profanum non 
sordidum redigere potest, de consensu eorum qui iura in eadem sibi legitime vindicent, et 
dummodo animarum bonum nullum inde detrimentum capiat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License