Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS III DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS
        • TITULUS I DE LOCIS SACRIS (Cann. 1205 – 1243)
          • Caput II DE ORATORIIS ET DE SACELLIS PRIVATIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE ORATORIIS ET DE SACELLIS PRIVATIS
 
Can. 1223 - Oratorii nomine intellegitur locus divino cultui, in commodum alicuius 
communitatis vel coetus fidelium eo convenientium de licentia Ordinarii destinatus, ad quem 
etiam alii fideles de consensu Superioris competentis accedere possunt.
 
Can. 1224 - § 1Ordinarius licentiam ad constituendum oratorium requisitam ne concedat, 
nisi prius per se vel per alium locum ad oratorium destinatum visitaverit et decenter 
instructum reppererit.  
§ 2Data autem licentia, oratorium ad usus profanos converti nequit sine eiusdem Ordinarii 
auctoritate.
 
Can. 1225 - In oratoriis legitime constitutis omnes celebrationes sacrae peragi possunt, nisi 
quae iure aut Ordinarii loci praescripto excipiantur, aut obstent normae liturgicae.
 
Can. 1226 - Nomine sacelli privati intellegitur locus divino cultui, in commodum unius vel 
plurium personarum physicarum, de licentia Ordinarii loci destinatus.
 
Can. 1227 - Episcopi sacellum privatum sibi constituere possunt, quod iisdem iuribus ac 
oratorium gaudet.
 
Can. 1228 - Firmo praescripto can. 1227, ad Missam aliasve sacras celebrationes in aliquo 
sacello privato peragendas requiritur Ordinarii loci licentia.
 
Can. 1229 - Oratoria et sacella privata benedici convenit secundum ritum in libris liturgicis 
praescriptum; debent autem esse divino tantum cultui reservata et ab omnibus domesticis 
usibus libera.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License