Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS III DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS
        • TITULUS I DE LOCIS SACRIS (Cann. 1205 – 1243)
          • Caput III DE SANCTUARIIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE SANCTUARIIS
 
Can. 1230 - Sanctuarii nomine intelleguntur ecclesia vel alius locus sacer ad quos, ob 
peculiarem pietatis causam, fideles frequentes, approbante Ordinario loci, peregrinantur.
 
Can. 1231 - Ut sanctuarium dici possit nationale, accedere debet approbatio Episcoporum 
conferentiae; ut dici possit internationale, requiritur approbatio Sanctae Sedis.
 
Can. 1232 - § 1Ad approbanda statuta sanctuarii dioecesani, competens est Ordinarius 
loci; ad statuta sanctuarii nationalis, Episcoporum conferentia; ad statuta sanctuarii 
internationalis, sola Sancta Sedes
§ 2In statutis determinentur praesertim finis, auctoritas rectoris, dominium et administratio 
bonorum.
 
Can. 1233 - Sanctuariis quaedam privilegia concedi poterunt, quoties locorum 
circumstantiae, peregrinantium frequentia et praesertim fidelium bonum id suadere videantur.
 
Can. 1234 - § 1In sanctuariis abundantius fidelibus suppeditentur media salutis, verbum 
Dei sedulo annuntiando, vitam liturgicam praesertim per Eucharistiae et paenitentiae 
celebrationem apte fovendo, necnon probatas pietatis popularis formas colendo
§ 2Votiva artis popularis et pietatis documenta in sanctuariis aut locis adiacentibus 
spectabilia serventur atque secure custodiantur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License