Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS III DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS
        • TITULUS I DE LOCIS SACRIS (Cann. 1205 – 1243)
          • Caput IV DE ALTARIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV DE ALTARIBUS
 
Can. 1235 - § 1Altare, seu mensa super quam Sacrificium eucharisticum celebratur, fixum 
dicitur, si ita exstruatur ut cum pavimento cohaereat ideoque amoveri nequeat; mobile vero, 
si transferri possit
§ 2Expedit in omni ecclesia altare fixum inesse; ceteris vero in locis, sacris celebrationibus 
destinatis, altare fixum vel mobile.
 
Can. 1236 - § 1Iuxta traditum Ecclesiae morem mensa altaris fixi sit lapidea, et quidem ex 
unico lapide naturali; attamen etiam alia materia digna et solida, de iudicio Episcoporum 
conferentiae, adhiberi potestStipites vero seu basis ex qualibet materia confici possunt
§ 2Altare mobile ex qualibet materia solida, usui liturgico congruenti, exstrui potest.
 
Can. 1237 - § 1Altaria fixa dedicanda sunt, mobilia vero dedicanda aut benedicenda, 
iuxta ritus in liturgicis libris praescriptos
§ 2Antiqua traditio Martyrum aliorumve Sanctorum reliquias sub altari fixo condendi 
servetur, iuxta normas in libris liturgicis traditas.
 
Can. 1238 - § 1Altare dedicationem vel benedictionem amittit ad normam can. 1212
§ 2Per reductionem ecclesiae vel alius loci sacri ad usus profanos, altaria sive fixa sive 
mobilia non amittunt dedicationem vel benedictionem.
 
Can. 1239 - § 1Altare tum fixum tum mobile divino dumtaxat cultui reservandum est, 
quolibet profano usu prorsus excluso
§ 2Subtus altare nullum sit reconditum cadaver; secus Missam super illud celebrare non 
licet.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License