Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS III DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS
        • TITULUS I DE LOCIS SACRIS (Cann. 1205 – 1243)
          • Caput V DE COEMETERIIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V DE COEMETERIIS
 
Can. 1240 - § 1Coemeteria Ecclesiae propria, ubi fieri potest, habeantur, vel saltem 
spatia in coemeteriis civilibus fidelibus defunctis destinata, rite benedicenda
§ 2Si vero hoc obtineri nequeat, toties quoties singuli tumuli rite benedicantur.
 
Can. 1241 - § 1Paroeciae et instituta religiosa coemeterium proprium habere possunt
§ 2Etiam aliae personae iuridicae vel familiae habere possunt peculiare coemeterium seu 
sepulcrum, de iudicio Ordinarii loci benedicendum.
 
Can. 1242 - In ecclesiis cadavera ne sepeliantur, nisi agatur de Romano Pontifice aut 
Cardinalibus vel Episcopis dioecesanis etiam emeritis in propria ecclesia sepeliendis.
 
Can. 1243 - Opportunae normae de disciplina in coemeteriis servanda, praesertim ad 
eorum indolem sacram tuendam et fovendam quod attinet, iure particulari statuantur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License