Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS III DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS
        • TITULUS II DE TEMPORIBUS SACRIS (Cann. 1244 – 1258)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE TEMPORIBUS SACRIS (Cann. 12441258)
 
Can. 1244 - § 1Dies festos itemque dies paenitentiae, universae Ecclesiae communes, 
constituere, transferre, abolere, unius est supremae ecclesiasticae auctoritatis, firmo 
praescripto can. 1246, § 2
§ 2Episcopi dioecesani peculiares suis dioecesibus seu locis dies festos aut dies 
paenitentiae possunt, per modum tantum actus, indicere.
 
Can. 1245 - Firmo iure Episcoporum dioecesanorum de quo in can. 87, parochus, iusta de 
causa et secundum Episcopi dioecesani praescripta, singulis in casibus concedere potest 
dispensationem ab obligatione servandi diem festum vel diem paenitentiae aut 
commutationem eiusdem in alia pia opera; idque potest etiam Superior instituti religiosi aut 
societatis vitae apostolicae, si sint clericalia iuris pontificii, quoad proprios subditos aliosque 
in domo diu noctuque degentes.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License