Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS III DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS
        • TITULUS II DE TEMPORIBUS SACRIS (Cann. 1244 – 1258)
          • Caput I DE DIEBUS FESTIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE DIEBUS FESTIS
 
Can. 1246 - § 1Dies dominica in qua mysterium paschale celebratur, ex apostolica 
traditione, in universa Ecclesia uti primordialis dies festus de praecepto servanda est
Itemque servari debent dies Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi, Epiphaniae, Ascensionis 
et sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi, Sanctae Genetricis Mariae, eiusdem 
Immaculatae Conceptionis et Assumptionis, sancti Ioseph, sanctorum Petri et Pauli 
Apostolorum, omnium denique Sanctorum
§ 2Episcoporum conferentia tamen potest, praevia Apostolicae Sedis approbatione, 
quosdam ex diebus festis de praecepto abolere vel ad diem dominicam transferre.
 
Can. 1247 - Die dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles obligatione tenentur 
Missam participandi; abstineant insuper ab illis operibus et negotiis quae cultum Deo 
reddendum, laetitiam diei Domini propriam, aut debitam mentis ac corporis relaxationem 
impediant.
 
Can. 1248 - § 1Praecepto de Missa participanda satisfacit qui Missae assistit ubicumque 
celebratur ritu catholico vel ipso die festo vel vespere diei praecedentis
§ 2Si deficiente ministro sacro aliave gravi de causa participatio eucharisticae celebrationis 
impossibilis evadat, valde commendatur ut fideles in liturgia Verbi, si quae sit in ecclesia 
paroeciali aliove sacro loco, iuxta Episcopi dioecesani praescripta celebrata, partem 
habeant, aut orationi per debitum tempus personaliter aut in familia vel pro opportunitate in 
familiarum coetibus vacent.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License