Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS III DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS
        • TITULUS II DE TEMPORIBUS SACRIS (Cann. 1244 – 1258)
          • Caput II DE DIEBUS PAENITENTIAE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE DIEBUS PAENITENTIAE
 
Can. 1249 - Omnes christifideles, suo quisque modo, paenitentiam agere ex lege divina 
tenentur; ut vero cuncti communi quadam paenitentiae observatione inter se coniungantur, 
dies paenitentiales praescribuntur, in quibus christifideles speciali modo orationi vacent, 
opera pietatis et caritatis exerceant, se ipsos abnegent, proprias obligationes fidelius 
adimplendo et praesertim ieiunium et abstinentiam, ad normam canonum qui sequuntur, 
observando.
 
Can. 1250 - Dies et tempora paenitentialia in universa Ecclesia sunt singulae feriae sextae 
totius anni et tempus quadragesimae.
 
Can. 1251 - Abstinentia a carnis comestione vel ab alio cibo iuxta conferentiae 
Episcoporum praescripta, servetur singulis anni sextis feriis, nisi cum aliquo die inter 
sollemnitates recensito occurrant; abstinentia vero et ieiunium, feria quarta Cinerum et feria 
sexta in Passione et Morte Domini Nostri Iesu Christi.
 
Can. 1252 - Lege abstinentiae tenentur qui decimum quartum aetatis annum expleverint; 
lege vero ieiunii adstringuntur omnes aetate maiores usque ad annum inceptum sexagesimum
Curent tamen animarum pastores et parentes ut etiam ii qui, ratione minoris aetatis ad legem 
ieiunii et abstinentiae non tenentur, ad genuinum paenitentiae sensum informentur.
 
Can. 1253 - Episcoporum conferentia potest pressius determinare observantiam ieiunii et 
abstinentiae, necnon alias formas paenitentiae, praesertim opera caritatis et exercitationes 
pietatis, ex toto vel ex parte pro abstinentia et ieiunio substituere.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License