Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER V: DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
        • TITULUS I DE ACQUISITIONE BONORUM (Cann. 1259 – 1272)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS I DE ACQUISITIONE BONORUM (Cann. 12591272)
 
 
Can. 1259 - Ecclesia acquirere bona temporalia potest omnibus iustis modis iuris sive 
naturalis sive positivi, quibus aliis licet.
 
Can. 1260 - Ecclesiae nativum ius est exigendi a christifidelibus, quae ad fines sibi proprios 
sint necessaria.
 
Can. 1261 - § 1Integrum est christifidelibus bona temporalia in favorem Ecclesiae 
conferre
§ 2Episcopus dioecesanus fideles de obligatione, de qua in can. 222, § 1, monere tenetur 
et opportuno modo eam urgere.
 
Can. 1262 - Fideles subsidia Ecclesiae conferant per subventiones rogatas et iuxta normas 
ab Episcoporum conferentia latas.
 
Can. 1263 - Ius est Episcopo dioecesano, auditis consilio a rebus oeconomicis et consilio 
presbyterali, pro dioecesis necessitatibus, personis iuridicis publicis suo regimini subiectis 
moderatum tributum, earum redditibus proportionatum, imponendi; ceteris personis physicis 
et iuridicis ipsi licet tantum, in casu gravis necessitatis et sub iisdem condicionibus, 
extraordinariam et moderatam exactionem imponere, salvis legibus et consuetudinibus 
particularibus quae eidem potiora iura tribuant.
 
Can. 1264 - Nisi aliud iure cautum sit, conventus Episcoporum provinciae est
1_ praefinire taxas pro actibus potestatis exsecutivae gratiosae vel pro exsecutione 
rescriptorum Sedis Apostolicae, ad ipsa Sede Apostolica approbandas; 
2_ definire oblationes occasione ministrationis sacramentorum et sacramentalium.
 
Can. 1265 - § 1Salvo iure religiosorum mendicantium, vetatur persona quaevis privata, 
sive physica sive iuridica, sine proprii Ordinarii et Ordinarii loci licentia, in scriptis data, 
stipem cogere pro quolibet pio aut ecclesiastico instituto vel fine
§ 2Episcoporum conferentia potest normas de stipe quaeritanda statuere, quae ab 
omnibus servari debent, iis non exclusis, qui ex institutione mendicantes vocantur et sunt.
 
Can. 1266 - In omnibus ecclesiis et oratoriis, etiam ad instituta religiosa pertinentibus, quae 
de facto habitualiter christifidelibus pateant, Ordinarius loci praecipere potest ut specialis 
stips colligatur pro determinatis inceptis paroecialibus, dioecesanis, nationalibus vel 
universalibus, ad curiam dioecesanam postea sedulo mittenda.
 
Can. 1267 - § 1Nisi contrarium constet, oblationes quae fiunt Superioribus vel 
administratoribus cuiusvis personae iuridicae ecclesiasticae, etiam privatae, praesumuntur 
ipsi personae iuridicae factae
§ 2Oblationes, de quibus in § 1, repudiari nequeunt nisi iusta de causa et, in rebus maioris 
momenti, de licentia Ordinarii, si agitur de persona iuridica publica; eiusdem Ordinarii 
licentia requiritur ut acceptentur quae onere modali vel condicione gravantur, firmo 
praescripto can. 1295
§ 3Oblationes a fidelibus ad certum finem factae, nonnisi ad eundem finem destinari 
possunt.
 
Can. 1268 - Praescriptionem, tamquam acquirendi et se liberandi modum, Ecclesia pro 
bonis temporalibus recipit, ad normam cann. 197-199.
 
Can. 1269 - Res sacrae, si in dominio privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis 
personis possunt, sed eas adhibere ad usus profanos non licet, nisi dedicationem vel 
benedictionem amiserint; si vero ad personam iuridicam ecclesiasticam publicam pertinent, 
tantum ab alia persona iuridica ecclesiastica publica acquiri possunt.
 
Can. 1270 - Res immobiles, mobiles pretiosae, iura et actiones sive personales sive reales, 
quae pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio centum annorum praescribuntur; quae ad 
aliam personam iuridicam publicam ecclesiasticam pertinent, spatio triginta annorum.
 
Can. 1271 - Episcopi, ratione vinculi unitatis et caritatis, pro suae dioecesis facultatibus, 
conferant ad media procuranda, quibus Sedes Apostolica secundum temporum condiciones 
indiget, ut servitium erga Ecclesiam universam rite praestare valeat.
 
Can. 1272 - In regionibus ubi beneficia proprie dicta adhuc exsistunt, Episcoporum 
conferentiae est, opportunis normis cum Apostolica Sede concordatis et ab ea approbatis, 
huiusmodi beneficiorum regimen moderari, ita ut reditus, immo quatenus possibile sit ipsa 
dos beneficiorum ad institutum, de quo in can. 1274, § 1, paulatim deferatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License