Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER V: DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
        • TITULUS II DE ADMINISTRATIONE BONORUM (Cann. 1273 – 1289)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE ADMINISTRATIONE BONORUM (Cann. 12731289)
 
Can. 1273 - Romanus Pontifex, vi primatus regiminis, est omnium bonorum ecclesiasticorum 
supremus administrator et dispensator.
 
Can. 1274 - § 1Habeatur in singulis dioecesibus speciale institutum, quod bona vel 
oblationes colligat eum in finem ut sustentationi clericorum, qui in favorem dioecesis 
servitium praestant, ad normam can. 281 provideatur, nisi aliter eisdem provisum sit
§ 2Ubi praevidentia socialis in favorem cleri nondum apte ordinata est, curet Episcoporum 
conferentia ut habeatur institutum, quo securitati sociali clericorum satis provideatur. § 3In 
singulis dioecesibus constituatur, quatenus opus sit, massa communis qua valeant Episcopi 
obligationibus erga alias personas Ecclesiae deservientes satisfacere variisque dioecesis 
necessitatibus occurrere, quaque etiam dioeceses divitiores possint pauperioribus subvenire
§ 4Pro diversis locorum adiunctis, fines de quibus in §§ 2 et 3 aptius obtineri possunt per 
instituta dioecesana inter se foederata, vel per cooperationem aut etiam per convenientem 
consociationem pro variis dioecesibus, immo et pro toto territorio ipsius Episcoporum 
conferentiae constitutam
§ 5Haec instituta, si fieri possit, ita constituenda sunt, ut efficaciam quoque in iure civili 
obtineant.
 
Can. 1275 - Massa bonorum ex diversis dioecesibus provenientium administratur secundum 
normas ab Episcopis, quorum interest, opportune concordatas.
 
Can. 1276 - § 1Ordinarii est sedulo advigilare administrationi omnium bonorum, quae ad 
personas iuridicas publicas sibi subiectas pertinent, salvis legitimis titulis quibus eidem 
Ordinario potiora iura tribuantur
§ 2Habita ratione iurium, legitimarum consuetudinum et circumstantiarum, Ordinarii, editis 
pecularibus instructionibus intra fines iuris universalis et particularis, universum 
administrationis bonorum ecclesiasticorum negotium ordinandum curent.
 
Can. 1277 - Episcopus dioecesanus quod attinet ad actus administrationis ponendos, qui, 
attento statu oeconomico dioecesis, sunt maioris momenti, consilium a rebus oeconomicis et 
collegium consultorum audire debet; eiusdem tamen consilii atque etiam collegii consultorum 
consensu eget, praeterquam in casibus iure universali vel tabulis fundationis specialiter 
expressis, ad ponendos actus extraordinariae administrationis. Conferentiae autem 
Episcoporum est definire quinam actus habendi sint extraordinariae administrationis.
 
Can. 1278 - Praeter munera de quibus in can. 494, §§  3 et 4, oeconomo committi possunt 
ab Episcopo dioecesano munera de quibus in cann. 1276, § 1 et 1279, § 2.
 
Can. 1279 - § 1Administratio bonorum ecclesiasticorum ei competit, qui immediate regit 
personam ad quam eadem bona pertinent, nisi aliud ferant ius particulare, statuta aut legitima 
consuetudo, et salvo iure Ordinarii interveniendi in casu neglegentiae administratoris
§ 2In administratione bonorum personae iuridicae publicae, quae ex iure vel tabulis 
fundationis aut propriis statutis suos non habeat administratores, Ordinarius, cui eadem 
subiecta est, personas idoneas ad triennium assumat; eaedem ab Ordinario iterum nominari 
possunt.
 
Can. 1280 - Quaevis persona iuridica suum habeat consilium a rebus oeconomicis vel 
saltem duos consiliarios, qui administratorem, ad normam statutorum, in munere adimplendo 
adiuvent.
 
Can. 1281 - § 1Firmis statutorum praescriptis, administratores invalide ponunt actus qui 
fines modumque ordinariae administrationis excedunt, nisi prius ab Ordinario facultatem 
scripto datam obtinuerint
§ 2In statutis definiantur actus qui finem et modum ordinariae administrationis excedunt; si 
vero de hac re sileant statuta, competit Episcopo dioecesano, audito consilio a rebus 
oeconomicis, huiusmodi actus pro personis sibi subiectis determinare
§ 3Nisi quando et quatenus in rem suam versum sit, persona iuridica non tenetur 
respondere de actibus ab administratoribus invalide positis; de actibus autem ab 
administratoribus illegitime sed valide positis respondebit ipsa persona iuridica, salva eius 
actione seu recursu adversus administratores qui damna eidem intulerint.
 
Can. 1282 - Omnes, sive clerici sive laici, qui legitimo titulo partes habent in administratione 
bonorum ecclesiasticorum, munera sua adimplere tenentur nomine Ecclesiae, ad normam 
iuris.
 
Can. 1283 - Antequam administratores suum munus ineant
1_ debent se bene et fideliter administraturos coram Ordinario vel eius delegato iureiurando 
spondere; 
2_ accuratum ac distinctum inventarium, ab ipsis subscribendum, rerum immobilium, rerum 
mobilium sive pretiosarum sive utcumque ad bona culturalia pertinentium aliarumve cum 
descriptione atque aestimatione earundem redigatur, redactumque recognoscatur; 
3_ huius inventarii alterum exemplar conservetur in tabulario administrationis, alterum in 
archivo curiae; et in utroque quaelibet immutatio adnotetur, quam patrimonium subire 
contingat.
 
Can. 1284 - § 1Omnes administratores diligentia boni patrisfamilias suum munus implere 
tenentur
§ 2Exinde debent
1_ vigilare ne bona suae curae concredita quoquo modo pereant aut detrimentum capiant, 
initis in hunc finem, quatenus opus sit, contractibus assecurationis; 
2_ curare ut proprietas bonorum ecclesiasticorum modis civiliter validis in tuto ponatur; 
3_ praescripta servare iuris tam canonici quam civilis, aut quae a fundatore vel donatore vel 
legitima auctoritate imposita sint, ac praesertim cavere ne ex legum civilium inobservantia 
damnum Ecclesiae obveniat; 
4_ reditus bonorum ac proventus accurate et iusto tempore exigere exactosque tuto servare 
et secundum fundatoris mentem aut legitimas normas impendere; 
5_ foenus vel mutui vel hypothecae causa solvendum, statuto tempore solvere, ipsamque 
debiti summam capitalem opportune reddendam curare; 
6_ pecuniam, quae de expensis supersit et utiliter collocari possit, de consensu Ordinarii in 
fines personae iuridicae occupare; 
7_ accepti et expensi libros bene ordinatos habere; 
8_ rationem administrationis singulis exeuntibus annis componere; 
9_ documenta et instrumenta, quibus Ecclesiae aut instituti iura in bona nituntur, rite ordinare 
et in archivo convenienti et apto custodire; authentica vero eorum exemplaria, ubi commode 
fieri potest, in archivo curiae deponere
§ 3Provisiones accepti et expensi, ut ab administratoribus quotannis componantur, enixe 
commendatur; iuri autem particulari relinquitur eas praecipere et pressius determinare modos 
quibus exhibendae sint.
 
Can. 1285 - Intra limites dumtaxat ordinariae administrationis fas est administratoribus de 
bonis mobilibus, quae ad patrimonium stabile non pertinent, donationes ad fines pietatis aut 
christianae caritatis facere.
 
Can. 1286 - Administratores bonorum
1_ in operarum locatione leges etiam civiles, quae ad laborem et vitam socialem attinent, 
adamussim servent, iuxta principia ab Ecclesia tradita; 
2_ iis, qui operam ex condicto praestant, iustam et honestam mercedem tribuant, ita ut iidem 
suis et suorum necessitatibus convenienter providere valeant.
 
Can. 1287 - § 1Reprobata contraria consuetudine, administratores tam clerici quam laici 
quorumvis bonorum ecclesiasticorum, quae ab Episcopi dioecesani potestate regiminis non 
sint legitime subducta, singulis annis officio tenentur rationes Ordinario loci exhibendi, qui eas 
consilio a rebus oeconomicis examinandas committat
§ 2De bonis, quae a fidelibus Ecclesiae offeruntur, administratores rationes fidelibus 
reddant iuxta normas iure particulari statuendas.
 
Can. 1288 - Administratores litem nomine personae iuridicae publicae ne inchoent neve 
contestentur in foro civili, nisi licentiam scripto datam Ordinarii proprii obtinuerint.
 
Can. 1289 - Quamvis ad administrationem non teneantur titulo officii ecclesiastici, 
administratores munus suspectum arbitratu suo dimittere nequeunt; quod si ex arbitraria 
dimissione damnum Ecclesiae obveniat, ad restitutionem tenentur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License