Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER V: DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
        • TITULUS III DE CONTRACTIBUS AC PRAESERTIM DE ALIENATIONE (Cann. 1290 – 1298)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III DE CONTRACTIBUS AC PRAESERTIM DE ALIENATIONE (Cann. 12901298)
 
Can. 1290 - Quae ius civile in territorio statuit de contractibus tam in genere, quam in specie 
et de solutionibus, eadem iure canonico quoad res potestati regiminis Ecclesiae subiectas 
iisdem cum effectibus serventur, nisi iuri divino contraria sint aut aliud iure canonico 
caveatur, et firmo iure canonico caveatur, et firmo praescripto can. 1547.
 
Can. 1291 - Ad valide alienanda bona, quae personae iuridicae publicae ex legitima 
assignatione patrimonium stabile constituunt et quorum valor summam iure definitam excedit, 
requiritur licentia auctoritatis ad normam iuris competentis.
 
Can. 1292 - § 1Salvo praescripto can. 638, § 3, cum valor bonorum, quorum alienatio 
proponitur, continetur intra summam minimam et summam maximam ab Episcoporum 
conferentia pro sua cuiusque regione definiendas, auctoritas competens, si agatur de 
personis iuridicis Episcopo dioecesano non subiectis, propriis determinatur statutis secus, 
auctoritas competens est Episcopus dioecesanus cum consensu consilii a rebus oeconomicis 
et collegii consultorum necnon eorum quorum interestEorundem quoque consensu eget 
ipse Episcopus dioecesanus ad bona dioecesis alienanda
§ 2Si tamen agatur de rebus quarum valor summam maximam excedit, vel de rebus ex 
voto Ecclesiae donatis, vel de rebus pretiosis artis vel historiae causa, ad validitatem 
alienationis requiritur insuper licentia Sanctae Sedis
§ 3Si res alienanda sit divisibilis, in petenda licentia pro alienatione exprimi debent partes 
antea alienatae; secus licentia irrita est
§ 4Ii, qui in alienandis bonis consilio vel consensu partem habere debent, ne praebeant 
consilium vel consensum nisi prius exacte fuerint edocti tam de statu oeconomico personae 
iuridicae cuius bona alienanda proponuntur, quam de alienationibus iam peractis.
 
Can. 1293 - § 1Ad alienanda bona, quorum valor summam minimam definitam excedit, 
requiritur insuper
1_ iusta causa, veluti urgens necessitas, evidens utilitas, pietas, caritas vel gravis alia ratio 
pastoralis; 
2_ aestimatio rei alienandae a peritis scripto facta
§ 2Aliae quoque cautelae a legitima auctoritate praescriptae serventur, ut Ecclesiae 
damnum vitetur.
 
Can. 1294 - § 1Res alienari minore pretio ordinarie non debet, quam quod in aestimatione 
indicatur
§ 2Pecunia ex alienatione percepta vel in commodum Ecclesiae caute collocetur vel, iuxta 
alienationis fines, prudenter erogetur.
 
Can. 1295 - Requisita ad normam cann. 1291-1294, quibus etiam statuta personarum 
iuridicarum conformanda sunt, servari debent non solum in alienatione, sed etiam in quolibet 
negotio, quo condicio patrimonialis personae iuridicae peior fieri possit.
 
Can. 1296 - Si quando bona ecclesiastica sine debitis quidem sollemnitatibus canonicis 
alienata fuerint, sed alienatio sit civiliter valida, auctoritatis competentis est decernere, 
omnibus mature perpensis, an et qualis actio, personalis scilicet vel realis, a quonam et 
contra quemnam instituenda sit ad Ecclesiae iura vindicanda.
 
Can. 1297 - Conferentiae Episcoporum est, attentis locorum adiunctis, normas statuere de 
bonis Ecclesiae locandis, praesertim de licentia a competenti auctoritate ecclesiastica 
obtinenda.
 
Can. 1298 - Nisi res sit minimi momenti, bona ecclesiastica propriis administratoribus 
eorumve propinquis usque ad quartum consanguinitatis vel affinitatis gradum non sunt 
vendenda aut locanda sine speciali competentis auctoritatis licentia scripto data.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License