Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER V: DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
        • TITULUS IV DE PIIS VOLUNTATIBUS IN GENERE ET DE PIIS FUNDATIONIBUS (Cann. 1299 – 1310)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IV DE PIIS VOLUNTATIBUS IN GENERE ET DE PIIS FUNDATIONIBUS (Cann. 12991310)
 
Can. 1299 - § 1Qui ex iure naturae et canonico libere valet de suis bonis statuere, potest 
ad causas pias, sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa, bona relinquere. 
§ 2In dispositionibus mortis causa in bonum Ecclesiae serventur, si fieri possit, 
sollemnitates iuris civilis; quae si omissae fuerint, heredes moneri debent de obligatione, qua 
tenentur, adimplendi testatoris voluntatem.
 
Can. 1300 - Voluntates fidelium facultates suas in pias causas donantium vel relinquentium, 
sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa, legitime acceptatae, diligentissime 
impleantur etiam circa modum administrationis et erogationis bonorum, firmo praescripto 
Can. 1301, § 3.
 
Can. 1301 - § 1Ordinarius omnium piarum voluntatum tam mortis causa quam inter vivos 
exsecutor est
§ 2Hoc ex iure Ordinarius vigilare potest ac debet, etiam per visitationem, ut piae 
voluntates impleantur, eique ceteri exsecutores, perfuncti munere, reddere rationem tenentur
§ 3Clausulae huic Ordinarii iuri contrariae, ultimis voluntatibus adiectae, tamquam non 
appositae habeantur.
 
Can. 1302 - § 1Qui bona ad pias causas sive per actum inter vivos sive ex testamento 
fiduciarie accepit, debet de sua fiducia Ordinarium certiorem reddere, eique omnia 
istiusmodi bona mobilia vel immobilia cum oneribus adiunctis indicare; quod si donator id 
expresse et omnino prohibuerit, fiduciam ne acceptet. 
§ 2Ordinarius debet exigere ut bona fiduciaria in tuto collocentur, itemque vigilare pro 
exsecutione piae voluntatis ad normam can. 1301
§ 3Bonis fiduciariis alicui sodali instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae commissis, 
si quidem bona sint attributa loco seu dioecesi eorumve incolis aut piis causis iuvandis, 
Ordinarius, de quo in §§  1 et 2, est loci Ordinarius; secus est Superior maior in instituto 
clericali iuris pontificii et in clericalibus societatibus vitae apostolicae iuris pontificii, aut 
Ordinarius eiusdem sodalis proprius in aliis institutis religiosis.
 
Can. 1303 - § 1Nomine piarum fundationum in iure veniunt: 
1_ piae fundationes autonomae, scilicet universitates rerum ad fines de quibus in can. 114, § 
2 destinatae et a competenti auctoritate ecclesiastica in personam iuridicam erectae; 
2_ piae fundationes non autonomae, scilicet bona temporalia alicui personae iuridicae 
publicae quoquo modo data cum onere in diuturnum tempus, iure particulari determinandum, 
ex reditibus annuis Missas celebrandi aliasque praefinitas functiones ecclesiasticas 
peragendi, aut fines de quibus in can. 114, § 2 aliter persequendi
§ 2Bona piae fundationis non autonomae, si concredita fuerint personae iuridicae 
Episcopo dioecesano subiectae, expleto tempore, ad institutum de quo in can. 1274, § 1, 
destinari debent, nisi alia fuerit fundatoris voluntas expresse manifestata; secus ipsi personae 
iuridicae cedunt.
 
Can. 1304 - § 1Ut fundatio a persona iuridica valide acceptari possit, requiritur licentia 
Ordinarii in scriptis data; qui eam ne praebeat, antequam legitime compererit personam 
iuridicam tum novo oneri suscipiendo, tum iam susceptis satisfacere posse; maximeque 
caveat ut reditus omnino respondeant oneribus adiunctis, secundum cuiusque loci vel 
regionis morem. 
§ 2Ulteriores condiciones ad constitutionem et acceptationem fundationum quod attinet, 
iure particulari definiantur.
 
Can. 1305 - Pecunia et bona mobilia, dotationis nomine assignata, statim in loco tuto ab 
Ordinario approbando deponantur eum in finem, ut eadem pecunia vel bonorum mobilium 
pretium custodiantur et quam primum caute et utiliter secundum prudens eiusdem Ordinarii 
iudicium, auditis et iis quorum interest et proprio a rebus oeconomicis consilio, collocentur in 
commodum eiusdem fundationis cum expressa et individua mentione oneris.
 
Can. 1306 - § 1Fundationes, etiam viva voce factae, scripto consignentur
§ 2Alterum tabularum exemplar in curiae archivo, alterum in archivo personae iuridicae ad 
quam fundatio spectat, tuto asserventur.
 
Can. 1307 - § 1Servatis praescriptis cann. 1300-1302, et 1287, onerum ex piis 
fundationibus incumbentium tabella conficiatur, quae in loco patenti exponatur, ne 
obligationes adimplendae in oblivionem cadant
§ 2Praeter librum de quo in can. 958, § 1, alter liber retineatur et apud parochum vel 
rectorem servetur, in quo singula onera eorumque adimpletio et eleemosynae adnotentur.
 
Can. 1308 - § 1.  Reductio onerum Missarum, ex iusta tantum et necessaria causa facienda, 
reservatur Sedi Apostolicae, salvis praescriptis quae sequuntur
§ 2Sibi in tabulis fundationum id expresse caveatur, Ordinarius ob imminutos reditus onera 
Missarum reducere valet. 
§ 3Episcopo dioecesano competit potestas reducendi ob deminutionem redituum, 
quamdiu causa perduret, ad rationem eleemosynae in dioecesi legitime vigentis, Missas 
legatorum vel quoquo modo fundatas, quae sint per se stantia, dummodo nemo sit qui 
obligatione teneatur et utiliter cogi possit ad eleemosynae augmentum faciendum
§ 4Eidem competit potestas reducendi onera seu legata Missarum gravantia institutum 
ecclesiasticum, si reditus insufficientes evaserint ad finem proprium eiusdem instituti 
congruenter consequendum
§ 5Iisdem potestatibus, de quibus in §§  3 et 4, gaudet supremus Moderator instituti 
religiosi clericalis iuris pontificii.
 
Can. 1309 - Iisdem auctoritatibus, de quibus in can. 1308, potestas insuper competit 
transferendi, congrua de causa, onera Missarum in dies, ecclesias vel altaria diversa ab illis, 
quae in fundationibus sunt statuta.
 
Can. 1310 - § 1Fidelium voluntatum pro piis causis reductio, moderatio, commutatio, si 
fundator potestatem hanc Ordinario expresse concesserit, potest ab eodem fieri ex iusta 
tantum et necessaria causa
§ 2Si exsecutio onerum impositorum, ob imminutos reditus aliamve causam, nulla 
administratorum culpa, impossibilis evaserit, Ordinarius, auditis iis quorum interest et proprio 
consilio a rebus oeconomicis atque servata, meliore quo fieri potest modo, fundatoris 
voluntate, poterit eadem onera aeque imminuere, excepta Missarum reductione, quae 
praescriptis can. 1308 regitur
§ 3In ceteris casibus recurrendum est ad Sedem Apostolicam.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License