Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE
        • TITULUS II DE LEGE POENALI AC DE PRAECEPTO POENALI (Cann. 1313 – 1320)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE LEGE POENALI AC DE PRAECEPTO POENALI (Cann. 13131320)
 
Can. 1313 - § 1Si post delictum commissum lex mutetur, applicanda est lex reo 
favorabilior
§ 2Quod si lex posterior tollat legem vel saltem poenam, haec statim cessat.
 
Can. 1314 - Poena plerumque est ferendae sententiae, ita ut reum non teneat, nisi postquam 
irrogata sit; est autem latae sententiae, ita ut in eam incurratur ipso facto commissi delicti, si 
lex vel praeceptum id expresse statuat.
 
Can. 1315 - § 1Qui legislativam habet potestatem, potest etiam poenales leges ferre; 
potest autem suis legibus etiam legem divinam vel legem ecclesiasticam, a superiore 
auctoritate latam, congrua poena munire, servatis suae competentiae limitibus ratione 
territorii vel personarum
§ 2Lex ipsa potest poenam determinare vel prudenti iudicis aestimatione determinandam 
relinquere
§ 3Lex particularis potest etiam poenis universali lege constitutis in aliquod delictum alias 
addere; id autem ne faciat, nisi ex gravissima necessitateQuod si lex universalis 
indeterminatam vel facultativam poenam comminetur, lex particularis potest etiam in illius 
locum poenam determinatam vel obligatoriam constituere.
 
Can. 1316 - Curent Episcopi dioecesani ut, quatenus fieri potest, in eadem civitate vel 
regione uniformes ferantur, si quae ferendae sint, poenales leges.
 
Can. 1317 - Poenae eatenus constituantur, quatenus vere necessariae sint ad aptius 
providendum ecclesiasticae disciplinaeDimissio autem e statu clericali lege particulari 
constitui nequit.
 
Can. 1318 - Latae sententiae poenas ne comminetur legislator, nisi forte in singularia 
quaedam delicta dolosa, quae vel graviori esse possint scandalo vel efficaciter puniri poenis 
ferendae sententiae non possint; censuras autem, praesertim excommunicationem, ne 
constituat, nisi maxima cum moderatione et in sola delicta graviora.
 
Can. 1319 - § 1Quatenus quis potest vi potestatis regiminis in foro externo praecepta 
imponere, eatenus potest etiam poenas determinatas, exceptis expiatoriis perpetuis, per 
praeceptum comminari
§ 2Praeceptum poenale ne feratur, nisi re mature perpensa, et iis servatis, quae in cann. 
1317 et 1318 de legibus particularibus statuuntur.
 
Can. 1320 - In omnibus in quibus religiosi subsunt Ordinario loci, possunt ab eodem poenis 
coerceri.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License