Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE
        • TITULUS III DE SUBIECTO POENALIBUS SANCTIONIBUS OBNOXIO (Cann. 1321 – 1330)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III DE SUBIECTO POENALIBUS SANCTIONIBUS OBNOXIO (Cann. 13211330)
 
Can. 1321 - § 1Nemo punitur, nisi externa legis vel praecepti violatio, ab eo commissa, sit 
graviter imputabilis ex dolo vel ex culpa
§ 2Poena lege vel praecepto statuta is tenetur, qui legem vel praeceptum deliberate 
violavit; qui vero id egit ex omissione debitae diligentiae, non punitur, nisi lex vel praeceptum 
aliter caveat
§ 3Posita externa violatione, imputabilitas praesumitur, nisi aliud appareat.
 
Can. 1322 - Qui habitualiter rationis usu carent, etsi legem vel praeceptum violaverint dum 
sani videbantur, delicti in incapaces habentur.
 
Can. 1323 - Nulli poenae est obnoxius qui, cum legem vel praeceptum violavit
1_ sextum decimum aetatis annum nondum explevit; 
2_ sine culpa ignoravit se legem vel praeceptum violare; ignorantiae autem inadvertentia et 
error aequiparantur 
3_ egit ex vi physica vel ex casu fortuito, quem praevidere vel cui praeviso occurrere non 
potuit; 
4_ metu gravi, quamvis relative tantum, coactus egit, aut ex necessitate vel gravi 
incommodo, nisi tamen actus sit intrinsece malus aut vergat in animarum damnum; 
5_ legitimae tutelae causa contra iniustum sui vel alterius aggressorem egit, debitum servans 
moderamen; 
6_ rationis usu carebat, firmis praescriptis cann. 1324, § 1, n. 2 et 1325; 
7_ sine culpa putavit aliquam adesse ex circumstantiis, de quibus in nn. 4 vel 5.
 
 
 
Can. 1324 - § 1Violationis auctor non eximitur a poena, sed poena lege vel praecepto 
statuta temperari debet vel in eius locum paenitentia adhiberi,si delictum patratum sit
1_ ab eo, qui rationis usum imperfectum tantum habuerit; 
2_ ab eo qui rationis usu carebat propter ebrietatem aliamve similem mentis perturbationem, 
quae culpabilis fuerit; 
3_ ex gravi passionis aestu, qui non omnem tamen mentis deliberationem et voluntatis 
consensum praecesserit et impedierit, et dummodo passio ipsa ne fuerit voluntarie excitata 
vel nutrita; 
4_ a minore, qui aetatem sedecim annorum explevit; 
5_ ab eo, qui metu gravi, quamvis relative tantum, coactus est, aut ex necessitate vel gravi 
incommodo, si delictum sit intrinsece malum vel in animarum damnum vergat; 
6_ ab eo, qui legitimae tutelae causa contra iniustum sui vel alterius aggressorem egit, nec 
tamen debitum servavit moderamen; 
7_ adversus aliquem graviter et iniuste provocantem; 
8_ ab eo, qui per errorem, ex sua tamen culpa, putavit aliquam adesse ex circumstantiis, de 
quibus in can. 1323, nn. 4 vel 5; 
9_ ab eo, qui sine culpa ignoravit poenam legi vel praecepto esse adnexam; 
10_ ab eo, qui egit sine plena imputabilitate, dummodo haec gravis permanserit
§ 2Idem potest iudex facere, si qua alia adsit circumstantia, quae delicti gravitatem 
deminuat
§ 3In circumstantiis, de quibus in § 1, reus poena latae sententiae non tenetur.
 
Can. 1325 - Ignorantia crassa vel supina vel affectata numquam considerari potest in 
applicandis praescriptis cann. 1323 et 1324; item ebrietas aliaeve mentis perturbationes, si 
sint de industria ad delictum patrandum vel excusandum quaesitae, et passio, quae voluntarie 
excitata vel nutrita sit.
 
Can. 1326 - § 1Iudex gravius punire potest quam lex vel praeceptum statuit
1_ eum, qui post condemnationem vel poenae declarationem ita delinquere pergit, ut ex 
adiunctis prudenter eius pertinacia in mala voluntate conici possit; 
2_ eum, qui in dignitate aliqua constitutus est, vel qui auctoritate aut officio abusus est ad 
delictum patrandum 
3_ reum, qui, cum poena in delictum culposum constituta sit, eventum praevidit et 
nihilominus cautiones ad eum vitandum omisit, quas diligens quilibet adhibuisset
§ 2In casibus, de quibus in § 1, si poena constituta sit latae sententiae, alia poena addi 
potest vel paenitentia.
 
Can. 1327 - Lex particularis potest alias circumstantias eximentes, attenuantes vel 
aggravantes, praeter casus in cann. 1323-1326, statuere, sive generali norma, sive pro 
singulis delictisItem in praecepto possunt circumstantiae statui, quae a poena praecepto 
constituta eximant, vel eam attenuent vel aggravent.
 
 
 
Can. 1328 - § 1Qui aliquid ad delictum patrandum egit vel omisit, nec tamen, praeter 
suam voluntatem, delictum consummavit, non tenetur poena in delictum consummatum 
statuta, nisi lex vel praeceptum aliter caveat
§ 2Quod si actus vel omissiones natura sua ad delicti exsecutionem conducant, auctor 
potest paenitentiae vel remedio poenali subici, nisi sponte ab incepta delicti exsecutione 
destiteritSi autem scandalum aliudve grave damnum vel periculum evenerit, auctor, etsi 
sponte destiterit, iusta potest poena puniri, leviore tamen quam quae in delictum 
consummatum constituta est.
 
Can. 1329 - § 1Qui communi delinquendi consilio in delictum concurrunt, neque in lege 
vel praecepto expresse nominantur, si poenae ferendae sententiae in auctorem principalem 
constitutae sint, iisdem poenis subiciuntur vel aliis eiusdem vel minoris gravitatis
§ 2In poenam latae sententiae delicto adnexam incurrunt complices,qui in lege vel 
praecepto non nominantur, si sine eorum opera delictum patratum non esset, et poena sit 
talis naturae, ut ipsos afficere possit; secus poenis ferendae sententiae puniri possunt.
 
Can. 1330 - Delictum quod in declaratione consistat vel in alia voluntatis vel doctrinae vel 
scientiae manifestatione, tamquam non consummatum censendum est, si nemo eam 
declarationem vel manifestationem percipiat.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License