Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE
        • TITULUS IV DE POENIS ALIISQUE PUNITIONIBUS (Cann. 1331 – 1340)
          • Caput I DE CENSURIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IV DE POENIS ALIISQUE PUNITIONIBUS (Cann. 13311340)
 
Caput I DE CENSURIS
 
Can. 1331 - § 1Excommunicatus vetatur
1_ ullam habere participationem ministerialem in celebrandis Eucharistiae Sacrificio vel 
quibuslibet aliis cultus caerimoniis; 
2_ sacramenta vel sacramentalia celebrare et sacramenta recipere; 
3_ ecclesiasticis officiis vel ministeriis vel muneribus quibuslibet fungi vel actus regiminis 
ponere
§ 2Quod si excommunicatio irrogata vel declarata sit, reus
1_ si agere velit contra praescriptum § 1, n. 1, est arcendus aut a liturgica actione est 
cessandum, nisi gravis obstet causa; 
2_ invalide ponit actus regiminis, qui ad normam § 1, n. 3, sunt illiciti; 
3_ vetatur frui privilegiis antea concessis; 
4_ nequit valide consequi dignitatem, officium aliudve munus in Ecclesia 
5_ fructus dignitatis, officii, muneris cuiuslibet, pensionis, quam quidem habeat in Ecclesia, 
non facit suos.
 
Can. 1332 - Interdictus tenetur vetitis, de quibus in can. 1331, § 1 nn. 1 et 2; quod si 
interdictum irrogatum vel declaratum sit, praescriptum can. 1331, § 2, n. 1 servandum est.
 
Can. 1333 - § 1Suspensio, quae clericos tantum afficere potest, vetat
1_ vel omnes vel aliquos actus potestatis ordinis; 
2_ vel omnes vel aliquos actus potestatis regiminis; 
3_ exercitium vel omnium vel aliquorum iurium vel munerum officio inhaerentium
§ 2In lege vel praecepto statui potest, ut post sententiam condemnatoriam vel 
declaratoriam actus regiminis suspensus valide ponere nequeat
§ 3Vetitum numquam afficit
1_ officia vel regiminis potestatem, quae non sint sub potestate Superioris poenam 
constituentis; 
2_ ius habitandi, si quod reus ratione officii habeat; 
3_ ius administrandi bona, quae ad ipsius suspensi officium forte pertineant, si poena sit latae 
sententiae. 
§ 4Suspensio vetans fructus, stipendium, pensiones aliave eiusmodi percipere, 
obligationem secumfert restituendi quidquid illegitime, quamvis bona fide, perceptum sit.
 
Can. 1334 - § 1Suspensionis ambitus, intra limites canone praecedenti statutosaut ipsa 
lege vel praecepto definitur, aut sententia vel decreto quo poena irrogatur
§ 2Lex, non autem praeceptum, potest latae sententiae suspensionem, nulla addita 
determinatione vel limitatione, constituere; eiusmodi autem poena omnes effectus habet, qui 
in can. 1333, § 1 recensentur.
Can. 1335 - Si censura vetet celebrare sacramenta vel sacramentalia vel ponere actum 
regiminis, vetitum suspenditur, quoties id necessarium sit ad consulendum fidelibus in mortis 
periculo constitutis; quod si censura latae sententiae non sit declarata, vetitum praeterea 
suspenditur, quoties fidelis petit sacramentum vel sacramentale vel actum regiminis; id autem 
petere ex qualibet iusta causa licet.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License