Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE
        • TITULUS IV DE POENIS ALIISQUE PUNITIONIBUS (Cann. 1331 – 1340)
          • Caput II DE POENIS EXPIATORIIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE POENIS EXPIATORIIS
 
Can. 1336 - § 1Poenae expiatoriae, quae delinquentem afficere possunt aut in perpetuum 
aut in tempus praefinitum aut in tempus indeterminatum, praeter alias, quas forte lex 
constituerit, hae sunt
1_ prohibitio vel praescriptio commorandi in certo loco vel territorio; 
2_ privatio potestatis, officii, muneris, iuris, privilegii, facultatis, gratiae, tituli, insignis, etiam 
mere honorifici; 
3_ prohibitio ea exercendi, quae sub n. 2 recensentur, vel prohibitio ea in certo loco vel 
extra certum locum exercendi; quae prohibitiones numquam sunt sub poena nullitatis; 
4_ translatio poenalis ad aliud officium; 
5_ dimissio e statu clericali
§ 2Latae sententiae eae tantum poenae expiatoriae esse possunt, quae in § 1, n. 3 
recensentur.
 
Can. 1337 - § 1Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio sive clericos sive 
religiosos afficere potest; praescriptio autem commorandi, clericos saeculares et, intra limites 
constitutionum, religiosos
§ 2Ut praescriptio commorandi in certo loco vel territorio irrogetur, accedat oportet 
consensus Ordinarii illius loci, nisi agatur de domo extradioecesanis quoque clericis 
paenitentibus vel emendandis destinata.
 
Can. 1338 - § 1Privationes et prohibitiones, quae in can. 1336, § 1 nn. 2 et 3 
recensentur, numquam afficiunt potestates, officia, munera, iura, privilegia, facultates, gratias, 
titulos, insignia, quae non sint sub potestate Superioris poenam constituentis
§ 2Potestatis ordinis privatio dari nequit, sed tantum prohibitio eam vel aliquos eius actus 
exercendi; item dari nequit privatio graduum academicorum
§ 3De prohibitionibus, quae in can. 1336, § 1, n. 3 indicantur, norma servanda est, quae 
de censuris datur in can. 1335.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License