Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE
        • TITULUS IV DE POENIS ALIISQUE PUNITIONIBUS (Cann. 1331 – 1340)
          • Caput III DE REMEDIIS POENALIBUS ET PAENITENTIIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE REMEDIIS POENALIBUS ET PAENITENTIIS
 
Can. 1339 - § 1Eum, qui versatur in proxima delinquendi occasione, vel in quem, ex 
investigatione peracta, gravis cadit suspicio delicti commissi, Ordinarius per se vel per alium 
monere potest
§ 2Eum vero, ex cuius conversatione scandalum vel gravis ordinis perturbatio oriatur, 
etiam corripere potest, modo peculiaribus personae et facti condicionibus accommodato
§ 3De monitione et correptione constare semper debet saltem ex aliquo documento, quod 
in secreto curiae archivo servetur.
 
Can. 1340 - § 1Paenitentia, quae imponi potest in foro externo, est aliquod religionis vel 
pietatis vel caritatis opus peragendum
§ 2Ob transgressionem occultam numquam publica imponatur paenitentia
§ 3Paenitentias Ordinarius pro sua prudentia addere potest poenali remedio monitionis vel 
correptionis.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License